PL 68, col. 253

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

reperi Ammonium quemdam Alexandrinum,
qui Canonum quoque Evangelii fertur inventor, Matthaei
Evangelio reliquorum trium excerpta junxisse,
ac in unam seriem Evangelium nexuisse; sicut Eusebius
episcopus Carpiano cuidam scribens, in praefatione
editionis suae qua canones memorati Evangelii
edidit, supradicti viri imitatus studium, refert in
hunc modum: Ammonius quidam Alexandrinus multum,
ut arbitror, laboris et studii impendens, unum
ex quatuor nobis reliquit Evangelium. Ex historia
quoque ejus comperi, quod Tatianus vir eruditissimus,
et orator illius temporis clarissimus, unum ex
quatuor compaginaverit Evangelium, cui titulum
DIAPENTE imposuit. Hic beati Justini philosophi et
martyris, dum adhuc viveret, discipulus fuit: quo

migrante ad Dominum cum palma martyrii, magistri
sanctam deserens disciplinam, et doctrinae supercilio
elatus, lapsus in Encratitarum haeresim, Marcionis
potius amplexus errorem, quam Justini Christiani
philosophi veritatem, suae vitae perniciosus exstitit,
asserens inter alia, nuptias et stupra pari crimini
subjacere.
II.
Sed et dictis apostolicis manus profanae emendationis,
vel (ut dicam verius) corruptionis dicitur
intulisse. Sed quia et hominum perfidorum (Christi
Dei nostri operante potentia) confessione vel opere,
saepe triumphat gloria veritatis (nam et daemones
Christum fatebantur; et filii Scevae in Actibus apostolorum
in nomine Jesu, quem Paulus praedicaret,
daemonia fugabant); Tatianus quoque, licet profanis

implicitus erroribus, non inutile tamen exhibens
studiosis exemplum, hoc Evangelium (ut mihi videtur)
solerti compaginatione disposuit. Et forsitan
adhuc beati Justini adhaerens lateri, illius eruditionis
merito, hoc opus explicuit. Arbitror enim propterea
non Ammonii, sed hujus esse editionem memorati
voluminis: quod Ammonius Matthaei fertur
relationi, evangelistarum reliquorum relationem
discreto annexuisse sermone; hic vero sancti Lucae
principia assumpta, licet ex maxima parte Evangelio
sancti Matthaei, reliquorum trium dicta conjunxerit;
ut jure ambigi possit utrum Ammonii an Tatiani
inventio ejusdem operis debeat aestimari. Verumtamen,
vel si jam haeresiarches hujus editionis
auctor existit Tatianus, verba Domini mei cognoscens,

libenter amplector interpretationem: si fuisset
ejus propria, procul abjicerem. Nam et Contra
Gentes magnificos libros edidisse narratur.
III.
Hoc igitur Evangelium, cum absque numeris
reperissem, quos Ammonius mirabili studio reperit;
Eusebius vero Cesareae episcopus Palaestinae, ab eo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.