PL 68, col. 254
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
accipiens exemplum, diligenter excoluit, quibus
communiter ab evangelistis dicta propriis sunt notulis
declarata; Domino adjuvante, studium laboris
impendi, ut memoratos numeros per loca congrua
diligenter affigerem. Quod si dubitatio alicujus verbi
fortasse provenerit, ex appositis numeris ad plenariam
recurrens quilibet Evangelii lectionem, an et
ibidem ita se sermo habeat de quo ambiguitas provenerat,
incunctanter inveniat, et absque scrupulo
studiosi mens secura hoc possit uti volumine. Quod
etsi a compositi hujus auctore voluminis cum numeris
editum fuit, sed transcribentium desidia omissi
putantur, nos tamen in eo sumus labore versati,
quo opera solet novella praesumi. Sciendum sane
quod hic numerus canonicus, usque ad denariam
perveniat quantitatem. Neque scribentis voluntate
horum numerorum summa defixa est, sed ratione et
regula naturali ab Ammonio inventa est sagaciter.
Neque enim aut infra denarium, aut ultra poterit
ullo modo alius numerus reperiri, qui quatuor evangelistarum
dicta communia aut propria valeat explicare.
Quod praesenti facile potest exemplo probari.
Nam aut omnes quatuor sibi concordare necesse
est; aut Matthaeus, Marcus, Lucasque sibi conveniunt;
aut Matthaeo Joannes consentit; aut Matthaeus
Lucae concordat; aut Matthaeus cum Marco eadem
loquitur; aut Marcus cum Luca et Joanne propria
loquitur; aut Marcus cum Joanne similibus loquitur;
aut Marcus cum Luca, eadem narrat; aut Lucas cum
Joanne discrepantia refert; aut singuli propria inveniuntur
exponere.
IV.
In quatuor igitur evangelistis, evidenti numerorum
ratione monstratum est, quod non valeat
communis propriaque relatio ultra progredi, at intra
denariam contrahi quantitatem. Quos tamen canones
breviter subter adnexui, quibus unusquisque canon
numeris declaretur; vel ut manifestius fiat in quo
canone qui evangelistae communia vel propria dixerint,
facile lector inveniat. Ordinem vero quem in
canonum ratione digessimus, ad hoc exseruimus, ut
sola probatio fieret, rationabiliter denarii summam
fuisse conscriptam. Nam quae sit eorum positio, breviter,
ut diximus, infra notari curavimus. Ipsos quoque
numeros in unum pariter congregatos, in modum
quo eos sanctus Hieronymus digessit, curavi
describere, juxta seriem duntaxat qua totius Evangelii
hujus lectio explicatur; ut qui eadem vel alia,
aut ubi propria evangelistae protulerint, memoratos
numeros prius curiosus lector, si velit, inspiciens, facile,
ex nota numeri, reperta comprobet lectione:
sanctam et beatissimam Trinitatem precantes ut nos