PL 68, col. 255
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
in veritate Scripturarum suarum erudire dignetur, et
discretionis gratiam tribuat: quatenus, ut optimi trapezitae,
PRAEFATIO.
LUC. I, 1-4. Quoniam quidem multi conati sunt
ordinare narrationem quae in nobis completae sunt
rerum, sicut tradiderunt nobis qui ab initio viderunt,
et ministri fuerunt sermonis: visum est et mihi
assecuto a principio, de omnibus diligenter ex ordine
tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum
verborum de quibus eruditus es veritatem.
CAPUT PRIMUM. In principio erat verbum, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia.
JOAN. I, 1-5. In principio erat Verbum, et Verbum
erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in
principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt,
et sine ipso factum est nihil quod factum est. In
ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in
tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
CAPUT II. De sacerdotio Zachariae.
LUC. I, 5-25. Fuit in diebus Herodis regis Judaeae,
sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia;
et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes
in omnibus mandatis et justificationibus Domini,
sine querela. Et non erat illis filius, eo quod esset
Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus
suis. Factum est autem cum sacerdotio fungeretur
Zacharias in ordine vicis suae ante Deum, secundum
consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum
poneret, ingressus in templum Domini. Et omnis
multitudo populi erat orans foris, hora incensi. Apparuit
autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris
incensi. Et Zacharias turbatus est, videns; et
timor irruit super eum. Ait autem ad illum angelus:
Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est precatio
tua; et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis
nomen ejus Joannem. Et erit gaudium tibi et
exsultatio; et multi in nativitate ejus gaudebunt.
Erit enim magnus coram Domino; et vinum et siceram
non bibet. Et Spiritu sancto replebitur adhuc
ex utero matris suae. Et multos filiorum Israel convertet
ad Dominum Deum ipsorum: et ipse praecedet
ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat
corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam
justorum, parare Domino plebem perfectum. Et
dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego
* sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. Et