PL 68, col. 26

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

sed quia aliquos latet. Similiter et caetera dicuntur. D.
Quae sunt collativa, quae de Deo sic dicuntur ut de
creatura dici non possint? M. Quae in eo summa sunt
et singularia, ut Ingenitus, Sempiternus, Sine initio,
et similia.
LIBER II.
CAPUT PRIMUM. Quid de praesenti saeculo Scriptura significet.

ferebatur super aquas [(Gen. I, 2)]
. D. Sequere ordinem
generationis. M. In principio, die prima, lux facta
est: secunda vero die, firmamentum: tertia, mare
et terrae nascentia: quarta, luminaria coeli: quinta,
natantia et volatilia: sexta, reliqua animalia et homo. D.
Quae est in ipsarum creaturarum operatione
distinctio? M. Quod quaedam ex nihilo facta sunt, ut
coelum, terra, et caetera quae usque ad completum
diem primum diximus facta; quaedam vero ex jam
factis primo die. D. Da horum probationes. M. Quia
quoties Scriptura ex aliquo factas res cupit ostendere,
aut palam significat, ut est: Producat terra [(Ibid., 11)]
,
et: Producant aquae [(Ibid., 20)]
, et similia.
Aut certe ex subtili significatione verborum, ut

cum dicit: Fiat firmamentum [(Ibid., 6)]
, utique significat
fuisse aliquid fluidum ac liquidum, id est aquas:
quae ut solidatae ostenderentur, firmamentum vocatum
est, quod fiebat. Et rursus luminaria derivativa
appellavit, quae quarto die facta sunt: ut ex lumine,
primo die operato, facta monstraret. In his autem
quae primo die facta sunt, neque aperte, neque subtili
verbo factum aliquid declaratur ex altero. D. Nihil
ergo post primum diem ostenditur, ex non existentibus
factum? M. Sola hominis anima: in quo et
hoc ad ostendendum quia cum alia aut ex nihilo, aut
ex jam factis facta sint, solus homo ex utroque componitur. D.
Quas alias differentias creaturis ascribimus? M.
Quod ea quae primis sex diebus facta sunt,
non naturaliter, neque ex similitudine provenerunt;
reliqua vero quae fiunt naturaliter, ex divina definitione

nascuntur, exceptis scilicet miraculis. D. Da
tertiam differentiam. M. Quod creaturarum aliquae,
id est rationales, propter se ipsas factae sunt, ut
angeli et homines. Reliquae vero non propter se, sed
propter praedictos angelos aut homines factae noscuntur.
Homo vero principaliter, secundum animam, propter
se intelligendus est factus. Nam secundum
corpus consequenter. D. Quid autem? praeter homines
et angelos, aliae creaturae se ipsis invicem non
egebant? M. Egebant quidem, non ad utilitatem tamen,
sed ad ornatum: utiles enim sunt, non sibi,
sed angelis vel hominibus pro quibus etiam factae
noscuntur. Ornatum vero etiam invicem praestant:
quippe et coelum inornatum sine coelestibus luminaribus
fuit, et luminaria ipsa, ne superflua facta essent,

videntium oculis indigebant; et mare inornatum,
donec aut locum suum reciperet, aut animalibus
impleretur; et terra incomposita, praeter habitantium
vel nascentium usum; et irrationabilia animalia, sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.