PL 68, col. 27

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

hominis regimine inepta; et herbae, absente animalium
usu, superfluae. Ita omnia egent invicem vel his
quae per dies sex facta sunt, vel his quae quotidie
fiunt. Sed, ut jam diximus, aliud esse incompositum,
aliud utile incompositum, aliquid per se utile alteri
declaratur. D. In ornamento ipso aliqua est differentia? M.
Est. Nam aliqua in sex diebus ornata sunt:
ut coelum luminaribus, et terra herbis, et piscibus
mare. Quaedam donec mundus vivit ornantur, ut
mare navigiis, et terra aedificiis et caeteris quae humano
construuntur ingenio, et homo ipse scientia.
Quaedam vero decorem suum in futuro recipient, ut
corpus incorruptionem, et mortalia immortalitatem,
et coeleste regnum habitationem sanctorum.
Notandum autem in ornamentis, quod eorum quae

vel ingenio vel artibus fiunt, in hominibus causa est;
reliquorum vero in Deo. D. Da quartam differentiam. M.
Quod quaedam simul et velut subito creata emerserunt,
ut ea quae primis diebus diximus facta, id
est herbas, luminaria, natantia et volatilia, necnon
terrena animalia et quadrupedia. Quaedam vero non
simul, sed velut cum quadam mora, ut mare, terra,
homo: et ipse enim paul tim factus scribitur, sicut
et caetera. D. Da quintam creaturarum differentiam. M.
Quod quaedam earum ratione caeteris praesunt, ut
rationalia; quaedam vero usui habentur, ut coelestia
luminaria; quaedam naturae necessitate obsequuntur,
ut aves et quadrupedes, et similia. D. Da sextam
differentiam. M. Quod ea quae caeteris praesunt, id est
rationalia, voluntate ac ratione moventur; quae vero

usu ac necessitate obsequuntur, natura moventur. D.
Ea quae ex aliquo facta sunt, quot materias habuerunt? M.
Sex: terram, aquas, aerem, ignem, lumen,
costam. D. Da in singulis origines suas. M. Ex
terra, virentia, plantaria et animalia; ex aquis, firmamentum,
mare, natantia ac volatilia; simul autem
ex terra, aquis igne et aere, omnia quae per successiones
renovantur; ex lumine, luminaria; ex costa,
Eva. D. Ignis quomodo probatur factus, aut unde,
vel quando? M. Factum quidem et ex generali Scriptura
possumus approbare, cum dicitur de Deo: Qui
fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt [(Psal. CXLV, 6)]
:
quia utique etiam ignis in eis est.
Ex speciali professione: Laudate Dominum de terra,
dracones, abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus

procellarum [(Psal. CXLVIII, 7, 8)]
, de quibus ante dixerat: Quoniam ipse dixit, et facta sunt
[(Ibid., 5)]
. Et
rursus: Benedicite, omnia opera Domini, Domino [(Dan. III, 57)]
;
et subjunxit: Benedicite, ignis et aestus,
Domino [(Ibid., 66)]
. Utrum vero ex nihilo, sicut et
alia, factus sit, an ex aliquo, dubitatur. Plures enim
volunt coelestium luminarium esse particulam; quippe
enim nunc frequenter videmus homines certo modo
ignem ex solis radiis mutuari: quod si ita est, primo
die factus est. Sed sapientius hoc Scriptura lumen
quam ignem vocavit, ut ex meliore usu nomen acciperet. D.
Da septimam creaturarum differentiam. M.
Quod omnia quae ex aliquo facta sunt, vel ex quibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.