PL 68, col. 264

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

a Galilaea in Jordanem, ad Joannem, ut baptizaretur
ab eo.--LUC. III, 23. Et ipse erat incipiens quasi
annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph. Joannes
autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo
baptizari, et tu venis ad me? Respondens autem Jesus
dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos adimplere omnem
justitiam. Tunc dimisit eum.--LUC. III, 21, 22.
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et
Jesu baptizato et orante, confestim ascendit de aqua:
et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem
corporali specie sicut columbam, et venientem
super se. Et ecce vox de coelis dicens: Tu
es Filius meus dilectus, in te complacui mihi.--JOAN. I,
32-34. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens:
Quia vidistis Spiritum descendentem quasi columbam

de coelo, et mansit super eum; et ego nesciebam
eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ille
mihi dixit: Super quem videritis Spiritum descendentem,
et manentem super eum, hic est qui baptizat
in Spiritu sancto. Ego vidi, et testimonium perhibui
quia hic est Filius Dei.
CAPUT XV Ductus est Jesus a spiritu in desertum.
MATTH. IV, 1-11; MARC. I, 12, 13; LUC. IV, 1-13.
Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu, ut tentaretur
a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus
et quadraginta noctibus, postea esuriit. Et accedens
tentator dixit: Si Filius Dei es, dic ut lapides
isti panes fiant. Qui respondens, dixit: Scriptum
est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo

quod procedit de ore Dei [(Deut. VIII, 4)] . Tunc
assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit
eum supra pinnaculum templi, et dixit ei: Si
Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:
Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent
te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum [(Psal. XC, 11)] .
Ait illi Dominus: Rursum scriptum
est: Non tentabis Dominum Deum tuum [(Deut. VI, 16)] .
Iterum assumpsit eum diabolus in
montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna
mundi, et gloriam eorum. Et dixit illi: Haec omnia
tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus:
Vade, Satanas; scriptum est enim: Dominum Deum
tuum adorabis, et illi soli servies [(Ibid., 23)] .--LUC.
IV, 13. Et consummata omni tentatione, tunc reliquit

eum diabolus usque ad tempus.--MARC. I, 13. Erat
que cum bestiis. Et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
CAPUT XVI. Duo discipuli Joannis secuti sunt Jesum.
JOAN. I, 35-42. Altera die iterum stabat Joannes,
et ex discipulis ejus duo. Et respiciens Jesum ambulantem
dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata
mundi. Et audierunt eum duo discipuli loquentem,
et secuti sunt Jesum. Conversus autem Jesus,
et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis?
Qui dixerunt ei: Rabbi (Quod dicitur interpretatum,
Magister), ubi habitas? Dicit eis: Venite, et videte.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.