PL 68, col. 265

Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)

Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum
manserunt die illo. Hora autem erat quasi decima.
Erat autem Andreas frater Simonis Petri, unus ex
duobus qui audierunt a Joanne, et secuti fuerunt
eum. Invenit hic primum fratrem suum Simonem,
et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum
Christus). Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus
autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon filius Joanna:
tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus).
CAPUT XVII. De Philippo et Nathanaele.
JOAN. I, 43-51. In crastinum autem voluit exire
in Galilaeam. Et invenit Philippum, et dicit ei Jesus:
Sequere me. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate
Andreae et Petri. Invenit Philippus Nathanael,

et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae,
invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. Et dixit
Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse?
Dicit ei Philippus: Veni et vide. Vidit Jesus Nathanael
venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita,
in quo dolus non est. Dicit ei Nathanael: Unde
me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam
te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. Respondit
ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei,
tu es Rex Israel. Respondit Jesus, et dixit ei: Quia
dixi tibi, Vidite sub ficu, credis? majus his videbis.
Et dicit eis: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum
apertum, et angelos Dei ascendentes supra Filium
hominis.--LUC. IV, 14-15. Et regressus est
Jesus in virtute spiritus in Galilaeam: et fama exiit

per universam regionem de illo. Et ipse docebat in
synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
CAPUT XVIII. In synagoga legit Jesus librum Isaiae.
LUC. IV, 16-21. Et venit Nazareth ubi erat nutritus,
et intravit secundum consuetudinem suam die
sabbati in synagogam, et surrexit legere, et traditus
est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum,
invenit locum ubi scriptum erat: Spiritus Domini
super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus
misit me, sanare contritos corde, praedicare
captivis remissionem, et caecis visum, dimittere
confractos in remissionem, praedicare annum Domini
acceptum et diem retributionis [(Isa. LXI, 1, 2)] . Et cum

plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium
in synagoga oculi erant intendentes in eum. Coepit
autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec
Scriptura in auribus vestris.--MATTH. IV, 17; MARC.
I, 15. Exinde coepit Jesus praedicare et dicere: Quoniam
impletum est tempus: poenitentiam agite, et
credite Evangelio: appropinquavit enim regnum coelorum.
CAPUT XIX. Jesus vocavit Petrum et Andream, Jacobum et Joaunem.
MATTH. IV, 18-22. Ambulans autem juxta mare
Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem qui vocatur
Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in
mare. Erant enim piscatores. Et ait illis: Venite
post me; faciam vos fieri piscatores hominum. At
illi continuo relictis retibus, secuti sunt eum. Et
procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum
Zebedaei et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo
patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos.
Illi autem, statim relictis retibus et patre, secuti sunt
eum.--LUC. V, 1-11. Factum est autem cum turbae irruerent
in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat
secus stagnum Genezareth, et vidit duas naves stantes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.