PL 68, col. 266
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
secus stagnum: piscatores autem descenderant, et
lavabant retia sua. Ascendens autem in unam navim
quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum:
et sedens docebat de navicula turbas. Ut
cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: Duc in altum,
et laxate retia vestra in capturam. Et respondens
Simon dixit illi: Praeceptor, per totam noctem
laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo
rete. Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium
multitudinem copiosam. Rumpebatur autem rete eorum.
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi, ut
venirent et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt
ambas naviculas, ita ut mergerentur. Quod
cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu
dicens: Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui
cum illo erant, in captura piscium quam ceperant:
similiter autem Jacobum et Joannem filios Zebedaei,
qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus:
Noli timere: ex hoc eris homines capiens.--JOAN.
II, 11. Et crediderunt in eum discipuli ejus. Et subductis
a terra navibus, relictis omnibus, secuti sunt
illum.
CAPUT XX. Jesus vocavit Matthaeum publicanum.
MATTH. IX, 9; MARC. II, 14; LUC. V, 27-28. Et cum
transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio,
Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me.
Et surgens, relictis omnibus secutus est eum.
CAPUT XXI. Audiens Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in finibus Zabulon et Nephthalim.
JOAN. III, 22-36. Post haec venit Jesus et discipuli
ejus in terram Judaeam, et illic demorabatur cum eis,
et baptizabat. Erat autem et Joannes baptizans in
Ennon, juxta Salim: quia aquae multae erant illic,