PL 68, col. 269
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. Qui
ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit
sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum.
Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic
magnus vocabitur in regno coelorum. Dico enim vobis
quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum
et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
coelorum.
CAPUT XXVI. Iracundiae prohibitio.
MATTH. V, 21-22. Audistis quia dictum est antiquis:
Non occides: qui autem occiderit, reus erit
mortis [(Exod. XX, 13; Deut. V, 17)] . Ego autem
dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus
erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca, reus
erit concilio. Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae
ignis.
CAPUT XXVII. De relinquendo munus ad altare.
MATTH. V, 23-26. Si ergo offers munus tuum ad
altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet
aliquid adversum te; relinque ibi munus tuum ante
altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc
veniens offeres munus tuum. Esto consentiens adversario
tuo cito, dum es in via cum eo; ne forte tradat
te adversarius judici, et judex tradat te ministro,
et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non
exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
CAPUT XXVIII. De adulterio concupiscentiae.
MATTH. V, 27-30. Audistis quia dictum est antiquis:
Non moechaberis [(Exod. XX, 14)] . Ego autem
dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam, jam moechatus est eam in
corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te,
erue eum et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat
unum membrorum tuorum quam totum corpus
tuum mittatur in gehennam. Et si dextera manus
tua scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te:
expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum eat in gehennam.
CAPUT XXIX. De repudio.
MATTH. V, 31-32. Dictum est autem: Quicunque
dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii [(Deut. XXIV, 1)] .
Ego autem dico vobis: quia omnis
qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis
causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit,
adulterat.
CAPUT XXX. De juramento.
MATTH. V, 33-37. Audistis quia dictum est antiquis:
Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta
tua [(Exod. XX, 7; Levit. XIX, 12; Deut. V,
11)] . Ego autem dico vobis: Non jurare omnino,