PL 68, col. 270
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per
terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per
Hierosolymam, quia civitas est magni regis [(Psal.
XLVII, 3)] ; neque per caput tuum juraveris, quia non
potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit
autem sermo vester: est, est; non, non: quod
autem his abundantius est, a malo est.
CAPUT XXXI. De eo quod scriptum est, oculum pro oculo.
MATTH. V, 38-42; LUC. VI, 29-30. Audistis quia
dictum est: Oculum pro oculo, et dentem pro dente [(Exod. XXI, 24; Lev. XXIV, 20; Deut. XIX, 21)] .
Ego
autem dico vobis, non resistere malo; sed si quis te
percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et
alteram. Et ei qui vult tecum judicio contendere, et
tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicunque
te angariaverit mille passus, vade cum illo
alia duo. Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a
te, ne avertaris. Et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.
--LUC. V, 31. Et prout vultis ut faciant vobis
homines, et vos facite illis similiter.
CAPUT XXXII. De diligendo proximum.
MATTH. V, 43-46; LUC. V, 27-28. Audistis quia dictum
est antiquis: Diliges proximum tuum, et odies
inimicum tuum [(Lev. XIX, 18)] . Ego autem dico vobis:
Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos
oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus
vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est,
qui solem suum oriri facit super malos et bonos, et
pluit super justos et injustos.--LUC. VI, 32-34. Si
enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem
habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? Et si
bene feceritis his qui bene vobis faciunt, quae vobis
est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si
mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae
gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fenerantur,
ut recipiant aequalia.--MATTH. V, 47-48.
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius
facitis? nonne et ethuici hoc faciunt?--LUC.
VI, 35-36. Verumtamen diligite inimicos vestros, et
benefacite, et mutuum date nihil inde sperantes: et
erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia
ipse benignus est super ingratos et malos. Estote
ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester coelestis
perfectus est.
CAPUT XXXIII. De occulta eleemosyna.
MATTH. VI, 1-4. Attendite ne justitiam vestram
faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioqui
mercedem non habebitis apud Patrem vestrum,
qui in coelis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli
tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis
et in vicis, ut honorificentur ab hominibus.
Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Te