PL 68, col. 280
Evangelicarum harmoniarum interpretatio (Ammonius Alexandrinus; Victor Capuanus)
discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus
manducat et bibit magister vester? Hoc audito, Jesus
ait illis: Non necesse habent sani medicum, sed
qui male habent. Euntes autem discite quid est: Misericordiam
volo, et non sacrificium [(Ose. VI, 6)] . Non
enim vocare veni justos, sed peccatores in poenitentiam.
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis
jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter
et Pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt,
et non jejunant? Quibus ipse ait: Nunquid possunt
filii nuptiarum, quandiu sponsus est cum illis, jejunare?
Quanto tempore habent secum sponsum, non
possunt jejunare. Venient autem dies cum auferetur
ab eis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus.
Dicebat autem similitudinem ad illos: Quia nemo
assumentum panni rudis assuit vestimento veteri:
alioquin aufert supplementum novum a veteri, et
major scissura fit. Et nemo mittit vinum novum in
utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres,
et ipsum effundetur, et utres peribunt. Sed vinum
novum in utres novos mittendum est, et utraque
conservantur. Et nemo bibens vetus, statim vult novum;
dicit enim: Vetus melius est.
CAPUT LVII. Scribae signum petunt ab eo, et eis multa dicit.
MATTH. XII, 38-45. Tunc responderunt ei quidam
de Scribis et Pharisaeis dicentes: Magister, volumus a
te signum videre. Qui respondens, ait illis:--LUC. XI,
29-32. Generatio mala et adultera signum quaerit,
et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et
tribus noctibus: sic erit Filius hominis in corde terrae
tribus diebus et tribus noctibus. Viri Ninivitae surgent
in judicio cum generatione ista, et condemnabunt
eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione
Jonae. Et ecce plus quam Jonas hic. Regina Austri
surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit
eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam
Salomonis. Et ecce plus quam Salomon hic.
--LUC. XI, 24-26. Cum immundus spiritus exierit
ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem,
et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam
unde exivi: et veniens invenit vacantem, scopis
mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit septem
alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant
ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora
prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
CAPUT LVIII. Quaedam mulier de turba clamavit ad Jesum: Beatus venter qui te portavit.
LUC. XI, 27, 28. Factum est autem cum haec diceret,
extollens quaedam mulier vocem de turba dixit
illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae
suxisti. At ille dixit: Quinimo, beati qui audiunt
verbum Dei, et custodiunt illud.
CAPUT LIX. Nuntiatur Jesu: Quia mater tua et fratres tui volunt te videre.
MATTH. XII, 46-50; MARC. III, 31-35; LUC. VIII,