PL 68, col. 29

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

divinitus gubernantur. Utrum vero et in ipsis per
angelorum ministerium aliquid agatur, secreta et difficilis
quaestio est.
CAPUT V. Quibus modis fiat gubernatio specialis.
D. Specialis gubernatio quot modis fit? M. Tribus:
aut enim a Deo fit, pro angelis et hominibus; aut ab
angelis, propter se ipsos et homines; aut ab hominibus,
propter se. D. A Deo pro angelis et hominibus
quomodo fit? M. Per legislationem.
CAPUT VI. De legislatione et differentiis ejus.
D. Legislatio in quot partes dividitur? M. In duas:
in naturalem discretionem, et in legem extrinsecus

positam. D. Proba naturalem discretionem, legem
dici. M. Dicit Apostolus: Quia gentes quae legem non
habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem
non habentes, ipsi sibi sunt lex [(Rom. II, 14)]
: secundum
hanc et Cain reus erat fratris sui occisi. D. Extrinsecus
constituta lex in quot partes dividitur? M.
In duas: in opera, id est actuum retributionem, et
verba.
CAPUT VII. De lege per opera.
D. In opere per quot modos? M. Per quatuor: aut
per generalem praesentem retributionem, ut est fructuum
rerumque proventus; aut per specialem praesentem
retributionem, ut est Abraham in peregrinatione

ditatus, vel Noe salvatus in diluvio; aut per
generalem visibilem poenam, ut est fames generalis,
seu siccitas; aut per specialem, ut Cain vel Saul
poena. Haec enim omnia, ad modum legis, angelos
atque homines erudiunt; quippe et angelos diaboli
ruina perterruit atque firmavit: licet credendum sit
alio modo angelos, alio homines erudiri. D. Quae est
totius legislationis intentio, et in quo consistit? M.
in discretione boni ac mali: quae vel in doctrina, id
est fide, vel in actibus agnoscuntur.
D. Quare poenas et retributiones praesentes diximus? M. Quia ipsa sunt quae ad vicem legis erudiunt.
Nam futura et aeterna nec patientibus, nec videntibus
proderunt, ubi jam poenitentiae non erit tempus. D.
Haec gubernatio, per quos ministros in Scripturis legitur

facta? M. Nonnunquam Deus per se ipsum, ut
Adae praecepit ne tangeret lignum; nonnunquam per
angelos, testante Apostolo: Quia si per angelos locutus
sermo factus est firmus [(Hebr. II, 2)]
. Et rursum
primogenita Aegypti angeli manu dicuntur exstincta [(Exod. XII, 29)] .
Aut per homines, sicut per prophetas.
Aut per bestias, sicut per serpentes in eremo [(Num. XXI, 6)] ,
atque similia. Et per haec enim, velut
quamdam substantialem ac materialem legem, a malis
prohibent propter quae ingeruntur; et ad bona
propter quorum retributionem oratur, impellunt.
CAPUT VIII. De lege per verba.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.