PL 68, col. 30

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

D. Lex in verbis constituta in quot partes dividitur? M.
In duas: aut enim immutabile aliquid praecipitur,
aut temporale. D. Quot sunt immutabilium
genera? M. Duo: dilectio Dei, et dilectio proximi. D.
Temporalia praecepta in quot partes dividuntur? M.
In duas: aut enim diu servata sunt, ut circumcisio;
aut parvo tempore, ut mannae perceptio. D. Quae
alia est legum differentia? M. Quae aut aliquid praecipiunt,
ut: Honora patrem tuum [(Exod. XX, 12)]
;
aut aliquid vetant, ut: Non occides, Non moechaberis [(Ibid., 13, 14)]
.
D. Da tertiam differentiam. M. Quod alia sunt per
se utilia, alia propter illa necessaria. D. Quae sunt

per se utilia? M. Dei proximique dilectio. D. Quae
sunt propter alia necessaria? M. Ut: Non occides;
homicidio enim dilectio fratris expellitur: et observatio
sabbati; in ejus enim observatione commemoratio
est quietis Dei ab operatione creaturarum, in
qua celebritate Dei ut conditoris dilectio significabatur. D.
Da quartam differentiam. M. Quod quaedam
praecepta velut corporalia erant, ut de animalibus
mundis et immundis, ac lepra, et similibus. Quaedam
spiritalia, ut: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo [(Levit. XIX, 17)]
.
D. Da quintam differentiam. M.
Quod quaedam sunt Veteris Testamenti specialiter
praecepta, ut de jubileo: quaedam specialiter Novi,
ut: Sic orabitis: Pater noster, qui es in coelis [(Matth.
VI, 9)]
: quaedam utriusque communia, ut: Diliges Dominum

Deum tuum [(Matth. XXII, 37; Marc. XII, 30;
Luc. X, 27)]
. D. Da sextam differentiam. M. Quod
aliqua praecepta sicut sonant intelliguntur, ut est: Non moechaberis
[(Exod. XX, 14)]
: aliqua autem sonant
sicut res est: Cum feceris eleemosynam, nesciat
sinistra quid faciat dextera tua [(Matth. VI, 3)]
.
D. Da septimam differentiam. M. Quod aliquorum
transgressio praeceptorum poena punitur, ut est: Oculum pro oculo, dentem pro dente
[(Levit. XLV, 20)]
:
aliquorum poena non habetur, ut: Panem sacerdotalem
comedi ab eo qui sacerdos non erat [(I Reg. XXI,
6; Matth. XII, 4)] : aliorum vero etiam laudabilis
transgressio est, ut est: Si reddidi retribuentibus mihi
mala [(Psal. VII, 5)]
. Lex enim tunc jubebat malis
mala restitui. Invenitur ergo contemptus legis esse

laudabilis. D. Da octavam differentiam. M. Quod
aliqua praecepta ad fidem pertinent, aliqua ad mores:
quorum subdivisio admodum prolixa cognoscitur.
CAPUT IX. De angelica gubernatione.
D. Angelorum propter se ipsos et homines gubernatio
quomodo fit? M. Palam quidem in Scriptura
non legitur: tamen cum in ea dicantur esse angelorum
gradus et ordines, atque discursus propter humanam
vitam, ut pro Tobia et Daniele et aliis, sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.