PL 68, col. 31

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

dubio significantur quod injuncta sibi in mundo negotia
gubernant: quibus et sibi consulunt dum obediunt
Creatori, et hominibus, dum eorum dispensationi
prospiciunt.
CAPUT X. De humana gubernatione per homines.
D. Hominum propter se ipsos gubernatio quot modis
fit? M. Tribus: aut enim pro republica quis
hominum satagit, ut rex; aut pro domo, ut paterfamilias;
aut pro se ipso, ut quilibet monachus vel
egenus. D. Nullis aliis creaturis convenit gubernatio? M.
Omnibus quidem convenit; cunctis enim secundum
suam naturam, velut prudentiam quamdam
Creator inclusit, sicut legitur: Volui colligere filios
tuos, sicut gallina pullos suos [(Matth. XXIII, 37)]
, et

similia. Sed neque intentio Scripturae est de irrationabilibus
subtiliter edocere, neque in ea proficientium
est desiderium in his quaerendis tempus atterere.
CAPUT XI. De accidentibus naturae.
D. Quoniam de gubernatione mundi satis dictum
est, quae sunt naturis accidentia? M. Divinae quidem
naturae nihil accidit: cum enim sit incomprehensibilis,
et semper eodem modo se habens, non recipit
accidentium diversitatem. D. Quae certe accidunt
creaturis? M. Stare, ut terrae, secundum Scripturam;
moveri, ut coelo, igni, et aquis caeterisque
enascentibus. Deinde tempus, locus, numerus. Omnia

enim et aliquando coeperunt, et alicubi sunt, et
unum vel plura. Item accidunt, generari, corrumpi,
sanitas, aegritudo, forma, positio, artium disciplinarumque
capacitas. Item crescere, nutriri, sentire,
vivere, mori, inter se differre, et esse contraria.
Insuper ordo, consecutio, cohaerentia, hisque similia
atque contraria; nec tamen singulis, universa.
CAPUT XII. De accidentibus voluntatis.
D. Quoniam satis dictum est de accidentibus naturarum,
dicendum nunc de accidentibus voluntatis.
Quid est voluntas? M. Vis animi inviolata sive spontanea,
secundum quam diversae atque contrariae cogitationes

efficiuntur, et opera. Naturalis est in nobis
boni malique communis discretio; spontaneus autem
motus in his quae jam discreta et sequenda sunt.
Ipsum lex quidem erudit; gratia autem praeparat,
adjuvat, corroborat, coronat.
CAPUT XIII. De consequentibus eventum voluntatis.
D. Quae sunt consequentia voluntatis eventus? M.
Quatuor. Quaedam enim in hac vita, aut bona
bonis, et mala malis eveniunt, ut Abrahae prosperitas [(Gen. XIII, 6)] ,
et Cain poena [(Gen. IV, 11)] .
Aut contra, bona malis, et mala bonis, ut dives qui
in Evangelio usque ad mortem felix describitur [(Luc. 16, 19)] ;
e contra Lazarus ulceribus atque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.