PL 68, col. 37
De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne
meum Israel [(Mich. V, 2)]
. Aut pro his quae in
rudimentis gessit; ut est: Priusquam sciat puer
cognoscere malum, et eligere bonum [(Isa. VII, 16)]
.
Aut de justitia ejus atque judicio, ut est: Dilexisti
justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te
Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae participibus tuis [(Psalm. XLIV, 8)]
.
Aut de divinitate ejus, ut est: Generationem
ejus quis enarrabit [(Isa. LIII, 8)]
? Aut de
visitatione assumptionis humanae, ut est: Quid est
homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quia
visitasti eum [(Psalm. VIII, 5)]
? Aut pro unitate
deitatis et carnis, ut est: Puer natus est nobis [(Isa. IX, 6)]
:
et postmodum addidit: Deus fortis. Aut
de potentia ejus et regno, ut est: Ego autem constitutus
sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus
[(Psalm. XI, 6)] .
Aut de inimicorum confractione, ut
est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus [(Psalm. VIII, 8)]
.
Aut de ejus doctrina, ut est: Speciosus forma prae
filiis hominum [(Psalm. XLIV, 3)]
. Aut de ejus doctrinae
utilitate, ut est: Propter veritatem, et mansuetudinem,
et justitiam [(Ibid., 5)]
. Aut pro miraculis, ut est: Et
deducet te mirabiliter dextera tua [(Ibid.)]
. Aut de glorificatione
quam juste a fidelibus suscepit, ut est: Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in
saeculum saeculi
[(Ibid., 18)]
. Aut de probatione praedicationis,
ut est: Domine, Dominus noster, quam
admirabile est nomen tuum [(Psalm. VIII, 2)]
! Aut
de sacerdotio, ut est: Tu es sacerdos in aeternum [(Psalm. CIX, 3)]
.
Aut de judicio ejus atque justitia,
ut est: In splendoribus sanctorum [(Ibid., 4)]
. Et
rursus: Judicabit, implebit ruinas, confringet capita
in terra multorum [(Ibid., 6)]
. Aut de laboribus vitae
ejus, ut est: De torrente in via bibet [(Ibid., 9)]
.
Aut placidum circa Patrem incarnationis mysterium
Scriptura significat, ut est: Ecce puer meus, dilectus
mihi, in quo complacuit anima mea [(Matt. I, 18)]
.
Aut sancti Spiritus infusionem, quam utique homo
ab eo susceptus meruit sive in principio ipsius incarnationis,
sive in incremento, sive in baptismate, sive
in miraculis, sive in doctrina, sive in resurrectione,
ut est: Ponam Spiritum meum super eum [(Isa. XLII, 1)]
;
et: Spiritus Domini super me, propterea
unxit me [(Luc. IV, 18)]
, et reliqua. Aut diligentiam
circa discipulos, ut est: Non dicet, neque
clamabit, neque audiet quis in plateis vocem ejus
[(Matt. XII, 19)] .
Aut sessionem ejus super jumentum,
ut est: Ne timeas, filia Sion, ecce rex tuus venit
sedens super pullum asinae [(Zach. IX, 9)]
. Aut passiones
vel sepulturam causasque eorum, ut dicitur: Vidimus, et non habebat speciem neque decorem, sed
species inhonorabilis, inferior omnibus hominibus.
Et
rursus: Homo in plagis, et sciens ferre humilitatem,
quia adversa facies ejus et dehonestata est, et ad
nihilum reputatus: ipse peccata nostra portat, et pro
nobis dolet; et nos putavimus eum esse in dolore et in