PL 68, col. 38

De partibus divinae legis (Junilius Africanus), J. P. Migne

plaga et in aerumna. Ipse autem vulneratus est propter
iniquitates nostras, et infirmatus est propter peccata
nostra [(Isa. LIII, 2-5)]
. Aut divisionem vestimentorum
ejus, ut: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super
vestem meam miserunt sortem. [(Psalm. XXI, 19)]
.
Aut resurrectionem Domini, ut: Non derelinques animam
meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre
corruptionem [(Psalm. XV, 10)]
. Aut vocationem Filii
secundum assumptam humilitatem, ut est: De
Aegypto vocavi filium meum [(Ose. XI, 1)]
. Aut divinitatis
ejus generationem ante principium, ut est: Ex utero ante luciferum genui te
[(Psalm. CIX, 3)]
.
Aut secundum ejus adventum: Ecce super nubes
coeli sicut Filius hominis [(Dan. VII, 13)]
. D. Omnes
hae praedictiones de solo Salvatore non intelliguntur? M.
Duobus modis haec solemus accipere. Quaedam

enim ita in ipsius personam praedicta sunt, ut
aliis convenire non possint, sicut legitur: Non
deficiet princeps ex Juda, neque dux ex femore ejus,
donec veniat cui reposita sunt [(Gen. XLIX, 10)]
. Quaedam
vero sub alterius personae occasione dicuntur,
ad Christum tamen intellectu respiciunt: In te, et
semine tuo benedicentur omnes gentes [(Gen. XXII, 18)]
.
CAPUT XXIII. De praedictionibus ad vocationem gentium pertinentibus sub Lege.
D. Quoniam praedictiones de Christo dictas in
veteri Lege probavimus, da eas quae de gentium
vocatione sunt positae. M. De vocatione gentium praedictiones
fere decem et septem modis positas accipimus.

Aliquando enim acceptionem earum significant,
cum dicitur: Ego aemulabo eos in non gentem,
in gentem insipientem irritabo eos [(Deut. XXXII, 21)]
.
Aliquando infirmitates, peccatorum expulsionem,
meliorumque doctrinam, eum dicitur: Pronuntiare
pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem,
et caecis visum [(Isa. LXI, 1)]
; aliquando gratiam quam
acceperant, sive adoptionis, sive miraculorum, cum
dicitur: Filiae regum in honore tuo: astitit regina
a destris tuis [(Psalm. XLIV, 10)]
. Aliquando etiam admonitionem,
ut illud quod sequitur: Audi, filia, et
vide, et inclina aurem tuam, obliviscere populum
tuum [(Ibid., 11)]
. Aliquando glorificat onem quam
Christo debemus, cum dicitur: Quia ipse est Dominus
Deus tuus, adorabis eum [(Ibid., 12)]
Aliquando

beatitudinem et virtutem quam meretur fidelis, cum
dicitur: Adducentur regi virgines post eum [(Ibid., 15)]
.
Aliquando laetitiam in qua sunt, profectum suum videntes,
cum dicitur: Adducentur cum gaudio et exsultatione [(Ibid., 16)]
.
Aliquando sacerdotium et ecclesiasticam
consuetudinem, cum dicitur: Pro patribus
tuis nati sunt tibi filii [(Ibid., 17)]
. Aliquando Ecclesiae
spiritualem aedificationem, cum dicitur: Ex gradibus
eburneis, ex quibus te delectaverunt [(Ibid., 9)]
. Aliquando
ecclesiasticam auctoritatem, cum dicitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.