PL 68, col. 389

Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

Exceptus vero usque ad mortem suam nec praesumat,
nec permittatur de monasterio egredi, propter
illud propheticum: Unam petii a Domino, hanc requiram,
ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus
vitae meae [(Psal. XXVI)]
.
III.
Vestimenta vero religiosa non accipiet, nisi de
omni facultate sua sive grandi sive parva, chartas
donationis aut venditionis cui voluerit faciat: propter
Domini mandatum, ubi dicit: Si vis perfectus esse,
vende omnia quae habes [(Matth. XIX)]
: Et, si quis non
reliquerit omnia quae possidet, non potest esse meus discipulus [(Luc. XIV)]
.
IV.
Si quis laicus tonsurandus est, de capillis illius
in confessione mittatur, ut ei in testimonio sit. Quod
si tonsuratus, aut in habitu religioso venerit, non excipiatur,

nisi ut superius diximus, chartas de eo quod
proprium in saeculo habuerat, faciat; ut nihil sibi reservet
quod non a se alienet: et id quod secum exhibuerit,
omnia in potestatem tradat abbatis, timens
exemplum Ananiae et Saphirae [(Act. V)] , qui partem
obtulerunt, partem sibi infideliter reservaverunt.
V.
Nihil occulte accipiatis: sed si quis propinquus
aut amicus aliquid in vestimento, aut in auro, vel aliud
quodcunque dederit aut transmiserit, in potestate
sit abbatis: et si illi cui transmittitur necesse fuerit,
tribuatur: sin vero ille nihil indiget, in commune redactum
cui necessarium est tribuatur.
VI.
Epistolas praecipue nec dandas nec accipiendas
sine scientia aut permisso abbatis.
VII.
Nullus circa lectum suum, quod manducare

aut bibere possit, reponere praesumat; sed omnes in
communi cellario recondant: et si inaequalitas exegerit,
jubente seniore quod necesse fuerit non ei negetur.
VIII.
Nulli liceat cellam aut armariolum, aut aliquid
hujusmodi quod peculiarius claudi possit, habere.
IX.
Non juretis: quia Dominus dixit: Nolite jurare [(Matth. V)]
.
Et alia Scriptura: Vir multum jurans
implebitur iniquitate; et non discedet de domo illius
plaga [(Eccl. XXIII)]
.
X.
Non maledicatis: quia scriptum est: Neque
maledici regnum Dei possidebunt [(I Cor. VI)]
.
XI.
Mentiri omnino non liceat; quia os quod mentitur
occidit animani [(Sap. I)]
; et illud: Perdes eos qui

loquuntur mendacium [(Psal. V)]
.
XII.
Iracundiam nullus usque in aliam diem protrahere
praesumat, quod si, ut habet humana fragilitas,
sermo durior inter fratres ortus fuerit, invicem
sibi veniam petere, et debita relaxare debebunt, propter
Domini mandatum, ubi dicit: Si recordatus fueris
quia frater tuus habet aliquid adversus te, velinque
munus tuum ante aliare, et vade prius reconciliari fratri
tuo; et tunc veniens offerre munus tuum [(Matth. V)]
.
Et: Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec
Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra [(Matth.
VI)]
. Item: Si septies in die peccaverit in te, et conversus
dixerit: Poenitet me; dimitte illi [(Luc. XVII)]
. Et, non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.