PL 68, col. 390
Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne
[(Matth. XVIII)] .
Et alia Scriptura: Ira enim viri justitiam
Dei non operatur [(Jac. I)]
. Et Apostolus: Sol non
occidat super iracundiam vestram [(Ephes. IV)]
. Quod si,
quod Deus avertat, diabolo instigante ita fuerit quis
furore repletus, ut ista mandata pertinaci corde contemnat,
et unus de illis qui discordantes sunt praevenerit
alium, veniam ei petent; si ille cui petit non
dimiserit, legitimam disciplinam accipiat, ut ad charitatem
se corrigat. Quod si ambo despexerint, ambo
pariter a communione, vel a cibo suspendantur, donec
invicem sibi reconcilientur.
XIII.
Frater in fratrem si ausus fuerit manum mittere,
legitimam disciplinam accipiat.
XIV.
Nullus laicus, sive nobilis sive ignobilis, in
basilicam sive monasterium introire permittatur: si
quis pro devotione aut parentela occurrere voluerit,
in salutatorium monasterii occurrat.
XV.
Mulieres vero, nec religiosae nec saeculares,
nullae omnino, nec abbatis, nec cujuscunque monachi
mater, aut quaelibet propinqua aut nota ad salutandum,
aut ad orationem ingredi permittatur. Domini
et Magistri sequentes exemplum, cum dicit: Et quae
est mater mea, et fratres mei? Et illud: Si quis non
reliquerit patrem aut matrem, non potest meus esse
discipulus. Et alia Scriptura: Qui dixerunt patri et
matri, non novimus vos, hi custodierunt praecepta tua
Domine.
XVI.
Ipsis vero laicis viris quibus permissum dedimus
occurrendi, nullum unquam monachorum sine
abbate aut praeposito, vel certe alio quocunque seniore,
cui abbas praeceperit, videant aut loquantur;
nec unquam altiore voce loquantur.
XVII.
Minori aetate in monasterio non excipiantur
nisi ab annis decem aut duodecim, qui et nutriri non
egeant, et cavere noverint culpas.
XVIII.
Servus non excipiatur: libertus tamen, si
fuerit adhuc adolescenti aetate, et cum epistolis patroni
sui venerit, in abbatis sit arbitrio si excipi debeat.
XIX.
Provisores vero monasterii, si in habitu laico
fuerint, nec ipsi permittantur intrare; pro his utilitatibus
quas in hac regula statuimus, cum marcionibus
aut carpentariis, si aliquid necesse est fieri reparari,
aut certa aliqua ratione abbati facienda, introeant.
De caetero nullam licentiam aut libertatem
habeant introeundi.
XX.
Nullus infantem de baptismo excipiat.
XXI.
Quibus claves de cellario, cannava, horreo,
posticio, et oratorio tradendae sunt, probatae sint personae;
et desuper altari vel Evangelio eas accipient:
scientes se Deo reddituros rationem de ministerio
sibi credito.
XXII.
In omni ministerio, sive in ordine psallendi,
aut legendi, vel operandi, vicibus sibi succedant, absque
sancto abbate; et nimis senibus, et perparvulis
infantibus, aut certe ita infirmis, ut surgere omnino
non possint, non compellantur facere, pro eo quod
non praevalent.
XXIII.
Artificium vero discendum, aut quaelibet