PL 68, col. 395

Regula ad monachos (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

hymnum, Splendor paternae gloriae; alia die, Aeterne
lucis conditor, et capitellum, et Kyrie eleison duodecim
vicibus. Omnibus diebus quotidianis ita impleatur.
Post matutinos ad primam duodecim psalmi
dicantur; hymnus, Fulgentis auctor aetheris; lectiones
duae, una de Veteri, alia de Novo Testamento et
capitellum. Posthaec omnes lectioni vacent usque
ad horam tertiam: de reliquo vero diei spatio faciant
opera sua secundum illud quod Dominus dixit: Pater
meus usquemodo operatur, et ego operor [(Joan. V)]
.
Et illud Apostoli: Operantes manibus nostris [(II Thes.
IV)]
. Et, Qui non operatur non manducet [(I. Thes. III)]
.
Quia scriptum est: Viae otiosorum stratae sunt spinis [(Prov. XV)]
.
Et, servum inutilem projicite in tenebras
exteriores [(Matth. XXV)]
. Quotidianis igitur diebus ad

tertiam duodecim psalmos dicite, antiphonam, hymnum, Jam surgit hora tertia;
lectionem et capitellum, Fiat, Domine.
Ad sextam sit ipse numerus psalmorum,
antiphona, hymnus, Jam sexta sensim volvitur;
lectio et capitellum. Ad nonam ipso ordine
dicendum: hymnus vero, Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium omni tempore et festis et quotidianis
diebus, imprimis directaneus, postea antiphonae
duae; tertia semper cum alleluia dicatur: hymnus
una die, Deus qui certis legibus; alia die, Deus creator
omnium, et capitellum. Ad duodecimam psalmos decem
et octo, antiphonam et hymnum, lectionem et
capitellum. Quando repausaturi estis, in schola in
qua manetis completa dicatur: imprimis directaneus,
psalmus nonagesimus dicatur, deinde capitella

consuetudinaria.
Cibaria quotidie ad refectionem tria, ad prandium
duo, ad coenam duo. Biberes ad refectionem, id est
in aestate merum et tres caldellos; ad prandium
tres tantum: ad coenam in aestate, mensibus Junio,
Julio et Augusto, ternas; reliquis diebus ad coenam
binas bibant. In festivitatibus vero, et quando abbas
indulgentias voluerit facere, et cibaria, quantum
ipse voluerit, et recentes addantur. Quotidie vero

olera caseo et oleo semper condiantur. Biberes binas
ad prandium, binas ad coenam accipiant; si jejunaverint,
ternas. Jejunium vero a calendis Septembris
usque calendas Octobris secunda, quarta, et sexta
In Christi nomine fundatum est monasterium virorum
Dei in civitate Arelatensi a sancto Aureliano
episcopo, jubente sanctae memoriae Childeberto rege
Francorum, quinto decimo calendas Decembris, indictione
undecima: anno * quinto post consulatum
Basilii junioris v. c., et basilica ibidem in honore
sanctorum apostolorum et martyrum: habetque
ibidem reliquias positas; id est, de cruce Domini
Simulque precantes oramus etiam, Domine, pro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.