PL 68, col. 403

Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

monasterii donare ac vendere; nec aliquid
contra Regulae instituta agere. Quod si facere tentaverit,
sancto consilio et uno consensu sororum ex nostro
permisso non ei acquiescatis; et hoc fieri nulla
ratione permittite: quia causam se ante Deum noverit
esse dicturam.
XXXII.
Sedentes ad mensam taceant, et lectio
quotidie omni tempore cum cibus sumitur legatur.
Uterque homo, et exterior cibo, et interior verbo Dei
reficiatur, quia scriptum est: Non in pane solo vivit
homo, sed in omni verbo Dei [(Matth. IV)]
.
XXXIII.
Sancta abbatissa, nisi inaequalitate faciente,
extra congregationem non reficiat.
XXXIV.
Carues in cibo nunquam sumantur.
XXXV.
Pulli vel cuncta altilia in congregatione non

ministrentur; nisi infirmis tantum provideantur et
delicatis. Pisces vero certis festivitatibus, aut quando
abbatissa indulgentiam facere voluerit, tunc procurentur.
XXXVI.
Extra mensam communem nihil cibi potusve
gustare liceat; absque infirmis et illis qui minoris
aetatis sunt.
XXXVII.
Infirmis vero ita obtemperandum est, ut
si sanctae abbatissae justum visum fuerit, etiam cellariolum
suum in commune, et coquinam sequestratam
habeant, et cura illis seu studium impendatur, donec
convalescant.
XXXVIII.
Cursum diurnum vel nocturnum, id est,
matutinos, vigilias, nocturnos, vesperam et duodecimam

in basilica Dominae Mariae congregatio dicat.
Primo die Paschae ad tertiam, Kyrie eleison, psalmi
duodecim: id est quatuor sorores binos psalmos et
alleluiaticum tertium dicant, perdictis psalmis, Kyrie
eleison, antiphonas sex, lectiones tres: unam de Actibus
apostolorum, aliam de Apocalypsi, tertiam de
Evangelio; hymnum, Jam surgit hora tertia, et capitellum,
deinde Kyrie eleison. Sic in omni opere Dei
tertia vice Kyrie eleison dicite, antequam incipiatis,
et psalmis dictis et capitello perdicto. Ad sextam
idem numerus psalmorum, et antiphona una, hymnus, Jam sexta sensim volvitur.
Lectio Evangelii et
capitellum. Ad nonam ipse ordo teneatur, hymnus,
Ter hora trina volvitur.
Ad lucernarium directaneus
parvulus, id est, Regna terrae, cantate Deo, psallite
Domino [(Psal. LXVII)]
. Alia die: Laudate, pueri, Dominum,
antiphonae tres; hymnus. Hic est dies verus Dei,
et capitellum, quem hymnum toto Pascha ad matutinos
et ad lucernarium dicite. Ad duodecimam imprimis
directaneus parvulus: Sol cognovit occasum
suum [(Psal. CIII)]
. Sex sorores binos psalmos cum
suis alleluiaticis dicant; antiphonas tres, lectiones
duas, unam de Apostolo, aliam de Evangelio. Ad nocturnos
paschales ipso numero omnia dicite, sicut in
duodecima designavimus. Ad matutinos imprimis directaneum: Exaltabo te, Deus meus et Rex meus.
Inde, Judica me, Deus. Deus Deus meus, ad te de luce vigilo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.