PL 68, col. 404

Regula ad virgines (Aurelianus Arelatensis), J. P. Migne

Quod si hiems aspera fuerit, matutinos tantum, vesperam
et duodecimam in praedicta basilica dicite:
secundam vero, tertiam, sextam et nonam in interiori
oratorio: propter illos qui aut orare cupiunt, aut
abbatissae occurrunt, aut parentes suas requirunt.
Quando aliqua defuncta fuerit, usque mediam noctem
eam paucae sorores in oratorio pervigilent, et missae
de Apostolo fiant; post mediam noctem quae vigilaverunt
quiescant; et iterum aliae vigilent, et ponite
hoc in notitiam sancto episcopo, ut eam jubeat ad locum
ubi ponenda est deportari.
XXXIX.
Et quia Deo propitio digna et sufficiens
vobis facultas collata est, quae sufficere monasterio
vestro possit, coram Deo et angelis ejus te sanctam
abbatissam, et te venerabilem, quaecunque fueris,

praepositam admoneo et contestor, ut sanctae congregationi
quae, Deo inspirante et jubente, secundum instituta
quae fecimus regulariter vivit, omnia quae eis
sunt necessaria in vestitu et in victu cum sufficientia
tribuatis. Quam rem si neglexeritis, et illae coeperint
aliquid necessitate compellente murmurare, aut indigere,
causam vos ante tribunal Christi noveritis
mecum esse dicturas.
XL.
Et vos, sancta congregatio, per profectum vestrum
et per Deum omnipotentem conjuro, ut omnia
quae in hac Regula pro remedio animae nostrae, et pro
animarum vestrarum salute statuimus, integra et illibata
custodiatis. Et ne per oblivionem aliquid negligatis,
semel ea in mense relegite; id est in calendis,

ac sic duodecim vicibus in anno.
Ordinem etiam quomodo psallere debeatis, in hoc libello judicavimus inserendum.

cum alleluia; deinde, Confitemini Domino, cum alleluia;
deinde, Cantemus Domino, cum alleluia; postea, Lauda, anima mea, Dominum. Laudate Dominum, quia
bonus est psalmus. Lauda, Hierusalem, Dominum:
totos
tres cum alleluia, deinde benedictio dicenda est.
Post benedictionem, Laudate Dominum de coelis. Cantate
Domino canticum novum. Laudate Dominum in
sanctis ejus: cum alleluia. Magnificat anima mea Dominum:
aut cum antiphona, aut cum alleluia; hymnum, Gloria in excelsis Deo;
et capitellum. Et complebitis
matutinos ipso ordine toto Pascha. Sic omni
die dominico, et omnibus majoribus festivitatibus, in

quibus ab opere vacabitis. Quotidianis vero diebus ad
nocturnos imprimis directaneus dicatur: Miserere
mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam;
deinde psalmi decem et octo; antiphonae tres parvulae,
lectiones Apostoli aut Prophetarum duae, et capitellum.
Completis nocturnis dicetis matutinos. In
aestate, id est post Pascha usque calendas Octobris,
ipse ordo erit. Sexta feria vero post nocturnos duae
missae fiant in aestate; in hieme tres. Nam dominica
omni tempore in aestate et in hieme post nocturnos
sex missae fiant. Si vero evenerit ut tardius ad vigilias
surgantur, quantum abbatissae visum fuerit, tantum
legatur. Quando signum fecerit abbatissa, quae legit
sine mora consurgat, ut canonicus missarum numerus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.