PL 68, col. 423
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
contra quod sciunt defendunt, contentiosi sunt. Timete
contentionem, ne quae sequuntur patiamini. Et qui non acquiescunt veritati.
Evangelicae. Credunt
autem iniquitati. Quam norunt, qui credere voluerunt
iniquitati: non enim aequum, derelicto Creatore
omnium, creaturae servire. Ira et indignatio. Haec
omnia peccatoribus in judicio praeparantur; tunc
erit magna et infructuosa poenitentia. Tribulatio et
angustia. Conscientiae et vanae poenitentiae, sicut
scriptum est: Tunc dicent inter se poenitentes, et
prae angustia spiritus gementes. In omnem animam
hominis operantis malum. Quia anima prima peccat,
ideo poenam principaliter sentit; sive anima pro homine
integro ponitur, sicut dicit quod Jacob in 70
animabus intravit in Aegyptum. Judaei primum, et
Graeci. Primi, quia primo Dominum agnoverunt, et
primi in legem gravius praevaricati sunt. Vel primum
pro quidem ponit, quia et ipse dicit: Non est personarum
acceptio apud Deum, sic primum tempore,
non honore. Gloria autem, et honor, et pax omni operanti
bonum. Gloria contra iram, honor contra indignationem,
pax contra tribulationem et angustiam,
et quod superius incorruptionem, hic pacem nominavit. Judaeo primum, et Graeco.
Quod ibi in anima
dixit Judaei et Graeci, hic ipsum hominem posuit. Et,
sicut dictum est, primum hic pro quidem ponit, sive
primum, credulitatis tempore, non honore. Non est
enim personarum acceptio apud Deum. Ne gentes se de
ignorantia excusarent, quia lege naturae sunt praediti,
nec Judaei de lege et circumcisione sibi blandiantur,
quia non solum professio, sed et conversatio requirenda
est. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine
lege peribunt, et quicunque in lege peccaverunt, per
legem judicabuntur. Lege litterae, et lege naturae, hoc
est, mentis et conscientiae. Pejus enim videtur esse
perire quam judicari. Sed cum hoc de gentibus et de
Judaeis loquitur, quis audeat dicere, Judaeos qui in
lege peccant, non esse perituros, cum in Christo non
crediderint? quandoquidem sine fide Christi nemo
liberari potest, ac pro hoc ita judicabuntur. Peribunt
regno, sed supplicio non peribunt. Quis autem
dubitat, sive gentes, sive Judaeos, si Christo non crediderint,
perituros? Non enim auditores legis justi
sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
Reddit rationem quare non sint a gentibus meliores,
unde et nos timere debemus, ne audientes legem, et
non facientes, cum gentibus pereamus. Nec dicat
Judaeus: Sub lege vixi, gentili sum melior. Lex ergo
auditores facit: gratia factores. Quis enim dicat non
justificatos eos qui fuerunt ex fide legi obedientes?
quando nisi justificarentur, non possunt esse obedientes.
Sed dicimus lege fieri, ut Deus quid fieri velit
audiatur: gratia vero fieri, ut legi obediatur,
quia non auditores, sed factores legis justificabuntur. Cum enim gentes quae legem non habent.
Ne si diceretur,
qui legem litterae non habent, quomodo poterunt
judicari? Naturaliter quae legis sunt faciunt,
ejusmodi legem non habentes. Sive de his dicit qui
naturae legem custodiunt, qui quod sibi nolunt fieri,