PL 68, col. 424

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

aliis non faciunt, sive quod naturaliter etiam gentes
laudant bonos, et judicant malos, quod est opus legis;
sive de his qui etiam nunc, dum boni aliquid
operantur, a Deo accepisse se copiam qua placere
Deo valeant, profitentur vitia puniendo. Ipsi sibi sunt
lex, qui ostendunt opus legis. Ostendit illos non fuisse
sine lege, ut et gentes inexcusabiles faciat, et Judaeis
de proprietate legis gloriam tollat. Nam omnis homo
de peccato in conscientia erubescit, et de bono facto
laetatur. Scriptum in cordibus suis, testimonium reddente
illis conscientia. Naturae igitur legem in corde
per testimonium conscientiae, sive conscientia testatur
legem se habere dum peccat, et gaudere dum peccata
superat. Et inter se invicem cogitationum accusantium
aut etiam defendentium, in die cum judicabit Deus

occulta hominum. Dicit altercationes cogitationum
esse, cum quid aut faciendum, aut non faciendum,
diu deliberantes dijudicamus, et secundum hoc nos
in die Domini judicandos, quia bonum et malum non
ignorasse probamur, sive conscientiae nostrae cogitationes
erunt in die judicii ante oculos nostros tanquam
historiae agnoscendae, et haec nos aut accusabunt,
aut etiam excusabunt. Secundum Evangelium
meum per Jesum Christum. Secundum quod annuntio
per Jesum Christum, sive per Jesum Christum judicabit
Deus occulta hominum. Si autem tu Judaeus.
Postquam allocutus est gentium partes, nunc ad Judaeos
convertitur, dicens, illum verum Judaeum probari,
cujus bona magis sint occulta quam publica. Cognominaris.
Nomine, non opere. Et requiescis in

lege. Confidis, vel securus es. Et gloriaris in Deo. Gloriaris
quia notus in Judaea tantum Deus, quod solus
noveris Deum, vel solus intelligas voluntatem ejus. Et nosti voluntatem ejus.
Subauditur Dei, unde beati
sumus, si quae Deo placent, nobis nota sint, et faciamus
quae jubet. Et probas utiliora instructus per legem.
Legendo vel examinando, quia per naturam, licet
infirmam, utilia multa probantur, per legem utiliora,
quia per gratiam perfectiora. Iterum recapitulat expositionem:
Qui in lege requiescis, quomodo transgredieris
legem? Qui gloriaris in Deo, quare inhonoras
Deum? Qui nosti voluntatem ejus, quare non
facis eam? Qui probas utilia, quare sectaris inutilia
et vana? Dux caecorum, quomodo viam non vides
rectam? Si enim videres, per ipsam utique ambulares,

lumen aliorum, quomodo non abjicis opera tenebrarum?
eruditor insipientium, cur etiam timorem
Domini, qui est initium sapientiae, reliquisti? Magister
infantium, puer es sensu, qui habes formam
scientiae et veritatis in lege, nec ipse sequeris, nec
alios sequi malo exemplo permittis. Confidis teipsum
ducem esse caecorum. Eorum utique qui viam sine
luce fidei perdiderunt. Lumen eorum qui in tenebris
sunt. In tenebris ignorantiae. Eruditorem insipientium.
Qui Dei sapientiam non habent. Magistrum infantium.
Sive aetate, sive sensu parvulorum. Habentem formam
scientiae et veritatis in lege. Exemplum, quod illos
putas sine lege vivere non posse, habes formam, ad
quam semper respiciens errare non possis. Qui ergo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.