PL 68, col. 425

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

alium doces. Quod gentili dixit: In quo alterum judicas,
teipsum condemnas. Teipsum non doces. Quare
non convenit vita tua doctrinae tuae, et opus tuum
destruit fidem tuam, et ita fit ut lex non custodita
non solum tibi nihil prosit, sed etiam majoris te criminis
reum teneat, ut contemptorem suum. Qui praedicas
non furandum, furaris. Quidam dicunt: Furaris
Christum, id est, abscondis eum ab hominibus, vel
sacras Scripturas, si possis, velis subtrahere. Qui dicis
non moechandum, moecharis. Non est una moechatio,
nam omne quod totum Deo debes, si alicui praeterquam
Deo reddideris, moecharis, sive amorem,
sive timorem, sive servitium, sive obedientiam, sive
spem, et ideo gravius ab illo delinquitur, a quo
perfectio praedicatur. Qui abominaris idola, sacrilegium

facis. Sacrilegium est quod proprie in Deum
committitur, quasi sacri violatio, vel praevaricatio
mandatorum. Qui in lege gloriaris. Dicens te beatum
quod Dei noveris voluntatem. Per praevaricationem
legis Deum inhonoras. Exposuit sacrilegium, Nomen
enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum
est. Vae quorum malis operibus nomen Domini
fuerit blasphematum, sicut scriptum est: Polluerunt
nomen sanctum meum inter gentes, dum dicuntur populus
Dei, qui inter gentes captivi, peccatis suis facientibus,
demorantur, ut dicerent gentes, Dominum
non posse populum suum defendere, se per idola
sua exstitisse victores, non intelligentes quod Israel
si Dominum tenuisset, semper illis fuerat dominaturus,
et per hoc defensor. Circumcisio quidem prodest,

si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio
tua praeputium facta est. Prodest tempore suo,
sive quia vivere facit Judaeum, et non exterminari.
Potest et ita intelligi: Circumcisio prodest, quia facit
intelligi esse, quia perspecta, invenitur carnis circumcisione
cessante veram cordis esse venturam. Praevaricator
legis est, dum non sequitur quod ibi praedictum
est. Signum prodest, si res adsit, caeterum
signum sine re superfluum erit. Nam et signum quod
Cain accepit, hoc significavit quod Judaeos circumcisio
discerneret a reliquis. Et sicut ille vagus et profugus
cum ipso signo usque ad mortem duravit, sic
Judaei usque in finem cum ipso circumcisionis jam
inani signo per orbem dispersi, pleni zelo et pavore
discurrunt, et nullus eis aufert circumcisionem, sive

sub paganis, sive sub Christianis principibus ipsum
signum portant Christi homicidiae, sicut Cain fratricida
portavit. Si igitur praeputium justitias legis custodiat.
Visibilia indigent invisibilibus, invisibilia
non indigent visibilibus, eo quod visibilia imagines
sint invisibilium. Circumcisio carnis indiget cordis
circumcisione, circumcisio autem cordis non indiget
carnis circumcisione, quia imagine non indiget veritas,
imago vero indiget veritate. Quare ergo data
est circumcisio, si sola non prodest? Primum, ut
cognosceretur Dei populus inter gentes vel in bello.
Quod autem tali membro signantur, primum haec
causa est, ne aliud membrum deturparetur, quod
aspectu horreret; deinde propter gratiae promissionem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.