PL 68, col. 433

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

Legem ergo destruis, in qua omnes qui crediderunt
justi circumcisi fuerunt ante legem incircumcisi,
sed tamen nullus incircumcisus in lege. Non solus,
ait, non destruo, sed confirmo, dum hanc praedico
circumcisionem, quam ille praedixit: In novissimis,
inquit, diebus circumcidet Dominus Deus cor tuum,
et cor seminis tui, ad Deum tuum amandum. Haec
est fides. Tunc destruerem legem, si illam mentitam
dicerem, hoc est non cessaturam, cum illa se promiserit
cessaturam, sicut dicit Jeremias: Dabo vobis
testamentum novum. Et Isaias: Ex Sion egredietur
lex, et verbum Domini de Jerusalem. Sed legem statuimus.
Stare facimus, dum probamus verum esse
quod dixit de antiquis justis et gentibus credituris, et
spiritualem circumcisionem venturam, dum hoc efficit

fides, quod lex jubet, quae fides si non sit, jubet
tantum lex, et non implentes jussa reos tenet, quae
non impletur, nisi per charitatem, quam Spiritus
sanctus infundit per gratiam suam.
CAP. IV.
Quid ergo dicimus invenisse Abraham patrem
nostrum? Revocat illos ad caput circumcisionis,
ut quod initio constiterit, id habeatur in toto. Circumcisio
in carne est, fides autem in mente consistit.
Abraham secundum fidem per praeputium pater est
gentium, secundum carnem pater est circumcisionis.
Fides autem qua pater est gentium, non in carne, sed
in mente consistit. Secundum carnem. Id est secundum
carnis circumcisionem. Si enim Abraham ex operibus
justificatus est, habet gloriam. Quomodo ex operibus,
cum et ipse ex gentibus venerit? Sed non apud
Deum. Sed apud semetipsum habet, quia jussa perficit;

aliter ergo nihil. Illi Deus donavit, sed ex se,
sed ex operibus suis habuit gloriam. Sed quia illum
fides a Deo donata sine operum praesumptione justificat,
non sibi, sed Domino ex gratuita largitate dat
gloriam. Dicit ergo beatum Abraham non ex operibus
(quia ante legem fuit), sed ex fide (quia promissis
Dei credidit) invenisse justitiam, et quia fides per
gratiam Dei non solum peccatorem, sed et impium
pro Dei bonitate justificat, dum non ex operibus habet
fiduciam, sed per omnia se Deo intelligit debitorem,
quia nihil invenit quod sibi arrogare possit ex
meritis. Quid enim Scriptura dicit? Scripturam interrogemus. Credidit Abraham Deo.
Probavit, et ideo
apud Deum habet gloriam. Tam magna fuit dono Dei

fides Abrahae, ut et pristina ei peccata donarentur,
et sola ei pro omni justitia duceretur, accepto et tanto
amore flagravit, ut deinceps semper Deo placeret. Et
reputatum est illi ad justitiam. Compensatum sola
fides. Ei autem qui operatur, merces non imputatur
secundum gratiam, sed secundum debitum. Exponit
ipsum exemplum. Et quia lex opera requirit, per
quae elatus fuerat Pharisaeus; cum ergo justificat impium
divina miseratio, locum meriti non potest habere
praesumptio. Debitor enim est antequam pareat
praeceptis, et nisi paruerit, damnatus. Si autem fecerit,
non habet gloriam, quia inutilis servus est, qui
nihil amplius operatur. Si vero qui non operatur. De

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.