PL 68, col. 434

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

circumcisione dicit, et caeteris hujusmodi. Credenti
autem in eum, qui justificat impium. Impium per solam
fidem justificat, non opera, quae non habuit; si
enim secundum opera, puniendus est, non liberandus.
Simul attendendum non peccatorem justificari
per fidem, sed impium. Reputatur fides ejus ad justitiam,
secundum propositum gratiae Dei: sicut et David
dicit. Sicut Abrahae; et nostra filiorum ejus per gratiam. Beatitudinem hominis.
Magna beatitudo est, sine
labore legis, vel poenitentiae fidem per solam gratiam
promereri, secundum propositum Dei, quo proposuit
gratis peccata dimittere. Cui Deus accepto fert justitiam
sine operibus. Illi accepto fertur justitiam sine
operibus, qui per fidem, qua primum Deo credidit,
et de praeterito absolvitur, et de praesenti justificatur,

et ad futura fidei opera praeparatur. Probare
vult et in ipsa lege praedici, justitiam sine operibus
prodesse, nec se hoc suo defendere, sed prophetae
exemplo firmare. Quod remittitur, non est, quod tegitur
non patet, et ideo nec imputatur. Beati quorum
remissae sunt iniquitates. Contra Judaei arrogantiam,
quia beatitudo et remissio peccatorum credulitatis
opus est, non laboris. Quidam dicunt remitti peccata
per baptismum, tegi lacrymis poenitentiae, non imputari
ulla peccata in martyrio. Quamvis totum in
fide baptismi possit intelligi, tamen cum remissa
fuerint delicta, diligitur Deus. Cui enim plus dimittitur,
plus diligit, et ideo charitas operit multitudinem
peccatorum, ut superet dilectio pristinum contemptum.
Non autem imputat, dum bonis ejus deinceps

operibus, quae per charitatem fiunt, delectatur, nec
reminiscitur ejus ante factorum. Et quorum tecta
sunt peccata. Charitate. Beatus vir cui non imputavit
Dominus peccatum. Ne rememoratur. Beatitudo ergo
haec in circumcisione, an etiam in praeputio? Volunt
aliqui istam beatitudinem tribus temporibus assignare,
Naturae, Circumcisioni et Christianitati, sed ut
eos a gloria privilegii excludat, ipse dicit, non in
circumcisione, sed in praeputio. Dicimus enim quia
reputata est Abrahae fides ad justitiam. Quia utrique
confitemur justificatum; quia ergo de Abraham tractamus,
quod de ipso inveniret ratio, hoc in omnibus
accipiamus, hoc omnes indubitanter teneamus, quia
fides haec non soli Abrahae profuerit, sed omnibus
qui credulitatis suae sequuntur exemplum, sicut in

sequentibus legimus, ut reputetur illi ad justitiam. Quomodo ergo reputata est, in circumcisione, an in praeputio?
Videamus utrum propterea justus, quia circumcisus;
an ideo circumcisus, quia justus inventus
est: utrum circumcisio de justitia, an justitia de
circumcisione sit nata. Non in circumcisione, sed in
praeputio. Ante justificatus est quam circumcideretur.
Non ergo propter circumcisionem justificatus est. Et signum accepit circumcisionis.
Ne dicerent: Quid
ergo circumcisus est, si non indigebat circumcisione?
Signum est, inquit, justitiae, non augmentum. Item
aliter: Ut ostenderet quam justus et fidelis esset,
qui dolorem sibi ex mandato Dei non dubitavit inferre,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.