PL 68, col. 435

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

non putans superfluum, quod ab scientiarum
Domino jubebatur, sicut nec parricidium impium,
quod fons praeceperat pietatis. Signaculum justitiae
fidei. Ut significaret justitiam Christi, quae ex fide
est, quae nunc est in praeputio, sive quae ei in praeputio
est nata. Item aliter: Tam perfecta fuit fides
cujus, ut signaculum mereretur, semper res plena
signatur et magna. Quae est in praeputio. Nunc in his
quae ex gentibus credunt. Ut sit pater omnium credentium
per praeputium. Ut omnes qui ex gentibus
credunt, secundum fidem filii sint Abrahae: dum et
illis sola fides ad justitiam reputatur, etiam et ipsi
circumcisi non carne, sed corde: sive quia ante circumcisionem
justus esset praeputiatorum pater justorum. Ut reputetur et illis ad justitiam, et sit pater circumcisionis.

Cum justificati fuerint, circumcisi sunt:
quia praeputiatus si justus est, praeputium ejus in circumcisione
reputabitur. Modo enim signo non est
opus, per quod ab hominibus cognoscatur. Non enim
una gens est Dei, sed ex omnibus congregatio: quia
jam venit exspectatio gentium Christus. Non his
tantum qui sunt ex circumcisione fideles, sed et his qui
sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris
nostri Abrahae. Si illum imitantur. Non enim per legem.
Non per legem, sed ante legem: quia in lege
quidem de fide et promissione Abrahae creditum est:
sed Moyses, qui scripsit legem, postea fuit. Deinde
ipse ad Galatas dicit: Quia post quadringentos et
triginta annos facta est lex quae non irritum facit ad
evacuandam promissionem. Promissio Abrahae, aut

semini ejus, ut haeres esset mundi. Non per circumcisionem. Sed per justitiam fidei.
Ut in semine Abrahae,
id est Christo, benedicerentur omnes gentes,
cui datae sunt a Patre gentes in haereditatem; sive
ut cum eo requiescant gentes, sicut dicit Salvator:
Venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum
Abraham, et Isaac, et Jacob. Si enim qui ex lege haeredes
sunt. Si ex circumcisione, secundum vos: si
illi soli, ut vos vultis, haeredes, non reddidit Deus
Abrahae quod promisit per justitiam ut pater esset
multarum gentium, et videtur sine causa credidisse.
Sed non ita est: nam implevit Deus Abrahae promissionem,
quia ex omni parte mundi gentes credunt in
Christo. Exinanita est fides, abolita est promissio.
Ergo nemo justificatur ex fide, nec ipse Abraham.

Sed quoniam fides exinaniri non potest, nec promissio
aboleri, superest ut non sit ex lege haereditas,
sed per justitiam fidei. Lex enim peccata non donat,
sed indicat [Alias vinditat sive judicat ]. Et ideo non
potest filios facere Abrahae, quia secundum quod
omnes sub peccato inventi sunt, omnes erant puniendi.
Ideo ergo ex fide, ut dimissis per gratiam
peccatis, fiant filii Abrahae. Lex enim iram operatur.
Quae injustis est posita, quae magis gravavit peccantes,
non absolvit, quia injustis est posita: in praesenti
enim poenam transgressoribus inferebat. Lex enim
quid aliud quam sola littera est eis qui eam legere
noverunt, et implere non possunt? quae talibus littera
est, quia non est adjutrix legentium, sed testis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.