PL 68, col. 436
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
peccantium. Ideo quippe lex iram operatur, ut territo
atque converso ad justitiam legis implendam Dei
misericordia gratiam largiatur per Jesum Christum
Dominum nostrum, qui est Dei sapientia; de quo
scriptum est: Legem et misericordiam in lingua portat.
Legem, quae terreat, misericordiam, qua subveniat.
Cognitio itaque legis facit superbum praevaricatorem:
per donum autem charitatis delectat legis
esse factorem. Lex, inquit, iram operatur, hoc ideo,
quia ira Dei major est in praevaricatorem, qui per
legem cognoscit peccatum et tamen facit. Ubi enim
non est lex, nec praevaricatio. Quae propter transgressionem
posita est: ubi enim venit ex lege praeceptio,
abundavit et praevaricationis occasio. Ideo ex fide.
Haeredes ex fide, non ex lege. Ut secundum gratiam.
Diligenter adverte, quia secundum gratiam dixit, ut
cesset praesumptio, quae sibi blanditur de meritis. Firma sit promissio omni semini. Non ei qui ex lege
est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae.
Quia omnes
gentes credunt, et completur promissio Abrahae. Qui
est pater omnium nostrum, sicut scriptum est. Pater et
praeputiatorum et circumcisorum. Hoc loco ubi Abraham
multarum gentium pater dicitur, Judaeorum superbia
confunditur, quia Judaeorum per carnem, gentium
per fidem est pater. Quia patrem multarum gentium
posui te ante Deum, cui credidisti. Quia per se
nec unius filii poterat pater esse. Qui vivificat mortuos.
Ad generandum mortuos dicit, ut et praesertim
Saram, ut praesertim clausae conveniat: quia fructum
sobolis, quem aetas non obtinuerat, fides perfecta
promeruit. Et vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae
sunt. Quamvis in principio vocaverit ea quae non
erant, et ad nutum jubentis statim esse coeperunt,
tamen hic de filii desperata conceptione significat. Qui contra spem.
Contra spem naturae erat ut vetula
pareret, et semen suum sicut stellas coeli futurum: In spem credidit.
In spe potentiae Dei. Ut fieret pater
multarum gentium. Quia adhuc unius filii pater erat. Secundum quod dictum est: Sic erit semen tuum sicut
stellae coeli et arena maris.
Quia scientibus legem loquebatur
Apostolus, in arena Judaeos, in stellis gentes,
quae credunt significavit: illos terrenos, istos
coelestes intellige; quia etiam de ipso genere Judaeorum
primitivorum Ecclesia, quae credidit, coelo et
stellis merito comparatur. Et non est infirmatus fide,
nec consideravit corpus suum emortuum, cum fere centum
annorum esset, et emortuam vulvam Sarae. Nihil
naturae considerat fides: quia in his quae promittit
Deus, facile natura suo servit auctori. Quaeritur quomodo
Abraham postea de Cethura filios generaverit,
qui de Sara ante non potuit. Idcirco de Sara non
genuit, quia anus erat et sterilis. De illa vero quae
in aetatis juventute posita erat, facile valuit procreari. In repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia,
sed confortatus est fide, dans gloriam Deo.
Nec de senectutis
impossibilitate, nec de promissionis magnitudine
dubitavit: quia non ad annos suos, sed ad
Omnipotentis promissa respexit, dans gloriam Deo,
tanquam de percepto gratias agens. Plenissime sciens