PL 68, col. 437

Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

quia quaecunque promisit Deus, potens est et facere. Id
est, certissime. Ipse igitur fidem gentium facit, qui
potens est facere quod promisit. Ipse ergo operatur
in cordibus nostris fidem miro et ineffabili modo ut
credamus. Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia
reputatum est illi. Quia si credidit. Et aliter, Advertendum
quia apud Deum non solum devotio operis
habet meritum, sed etiam firma et perfecta credulitas. Sed et propter nos, quibus reputabitur.
Non ut
sciremus tantum qualis fuerit, sed ut nobis omnibus
exemplo sit, ut filiis pater: sicut omnia exempla
sanctorum, sive tentationes, ut se ipsi scirent, et
nos eorum exempla sequeremur. Ideo tentantur
sancti, ut ipsi se agnoscant: ideo probati justificantur,

ut nos eorum vestigia subsequamur. Credentibus
in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum
a mortuis. Videamus quo ordine hoc loco ad
Christi transierit resurrectionem: id est, et nobis
reputabitur, si tam perfecte crediderimus Christum
a mortuis resurrexisse, quomodo ille credidit corpus
Sarae emortuum posse ad concipiendum vivificari. Qui traditus est propter delicta nostra.
In traditione
misericordia, in resurrectione potentia demonstrata
est: et ut novae ex resurrectione vitae, quae
est justificatio nostra, nobis daretur exemplum; ut
peccata nostra portaret, mortuus est: resurrexit ut
per resurrectionem suam gloriam nostrae justificationis
ostenderet. Et resurrexit propter justificationem
nostram. Ideo mortuus est, ut vitam mortuis redderet.

Ideo in ipso corpore quo est crucifixus apparuit,
ut fidem atque justitiam credentium confirmaret, cum
in plenitudine promissionis fructum sive credulitatis
agnosceret.
CAP. V.
Justificati igitur. Cum Judaei et gentes inter
se disceptarent, et illi de antiquae legis operibus,
hi de nova Christi vocatione praesumerent, pertractata
causa quia nemo eorum est ex merito suo justificatus,
sed omnes per gratiam, quae fidem infundit, et veritatem
ostendit; et quod nec genus, nec circumcisio,
sed fides faciat filios Abrahae, qui ante circumcisionem
ex sola credulitate justificatus est:
qua ratione conclusa pacem eos habere hortatur ad
Deum, quia nemo suis meritis, sed omnes Dei gratia
et misericordia sunt salvati. Ex fide. Quae ex

Deo est, ut credamus; sicut et ad Galatas dicit: At
ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Et
ad Hebraeos: Aspicientes in auctorem et consummatorem
fidei Jesum Christum. Pacem habeamus ad
Deum. Vel subjecti simus Deo: vel pacem Dei, non
saeculi habeamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Non ex operibus, per quem habemus accessum
per fidem in gratiam istam. Per quem accessimus prope,
qui eramus longe. In qua stamus. Quia ante gratiam
jacebamus. Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. In
hoc quod incredibile videtur, nos per fidem gloriamur
filiorum Dei sperare nos adoptionem, tantumque est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.