PL 68, col. 438
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
quod speramus, quantum ex se praesumere nullus
auderet, quia in sola Dei virtute est, ut homo in filiorum
Dei numero possit ascendere; ostendit et nos
habere unde recte et sine periculo gloriemur. Magna
enim gloria est per fidem ac spem in numero filiorum
Dei adscisci. In spe gloriae filiorum Dei illud nobis promittitur,
quod, sicut dictum est, sperare nullus audebat:
quod si forte in mentem alicujus incidisset,
poterat aestimare se in blasphemiam incurrisse: quod
adeo magnum est, ut a multis pro ipsa magnitudine
incredibile videatur: eo quod speramus gloriam filiorum
Dei nos consecuturos. Non solum autem, sed
etiam gloriamur in tribulationibus. Ideo in tribulationibus
gloriatur, quia per eas patientiae virtus ostenditur,
et de patientia fidei approbatio nascitur: spes
vero de invicti animi probatione nutritur. Gloriantur
ergo sancti de tolerantia tribulationis sine periculo
vanitatis. Non solum enim in gloria spei, sed etiam
in saluberrimis nobis tribulationibus gloriamur, scientes
quantam habeat remunerationem, sicut ait Jacobus:
Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in
tentationes varias incideritis. Et illud: Beatus vir qui
suffert tentationem: quia cum probatus fuerit, accipiet
coronam vitae. De tribulatione enim gloriosa permittitur
nobis ut gloriemur: quod et si fecerimus,
tale est quale si quis, nummo aeneo aut plumbeo contempto,
gemmam regiam consequatur. Quanquam non
sit digna comparatio: quia hic, quamvis pretium distet,
manet tamen utriusque corruptio: ibi derogant
parvis magna, et caducis succedunt aeterna. Scientes
quod tribulatio. Sciri jam dicitur, quod firmissime creditur. Patientiam operatur.
In tribulatione apparet patientia
sive augetur. Optant fideles aliquid pati pro
nomine Domini, ut acquirant de tribulatione finienda
praemia sine fine mansura. Patientia autem probationem:
probatio vero spem. Qui in omnibus patiens fuerit,
probatus est. Vasa enim figuli probat fornax, et
homines justos tentatio tribulationis. Spes autem non
confundit. Spes futurorum omnem confusionem expellit
praesentium, unde probatur non habere spem,
qui praeceptis Christi confunditur. Quia charitas Dei.
Quomodo nos Deus diligat ex hoc cognoscimus, quia
non solum nobis per mortem Filii sui peccata dimisit,
sed etiam donum in nobis sancti Spiritus contulit,
qui purgat et illuminat occulta cordium, et jam nunc
revelat gloriam futurorum. Diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Magnitudo
beneficiorum excitat in se magnitudinem charitatis,
quae perfecta timere non novit, neque confunditur:
quae tamen in nobis non per proprium meritum,
sed per Spiritum sanctum donatur: quia ipsa
charitas plenitudo legis esse cognoscitur. Et ideo
nemo in se, sed in Deo, cujus donum est, glorietur:
nec dicat: Ego naturali legi credidi, et sic accepi
Spiritum sanctum: quia nemo praevenit Deum, sed
illius semper misericordia praevenimur. Utquid enim
Christus cum adhuc infirmi essemus. Vult hinc ostendere,