PL 68, col. 794
Commentaria in epistolas S. Pauli (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne · Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
Potest etiam intelligi, quod in carcere fuerit retentus,
sicque tunc fuerit dimissus. Cum quo. Id est,
cum Timotheo. Si celerius venerit ad nos, videbo vos.
Mansuetiores eos vult reddere, dicens se pariter ad
eos venire. Salutate omnes praepositos vestros et omnes
sanctos. Sicut generaliter omnibus Hebraeis hanc
epistolam scripserat, ita generaliter omnes salutat
et vigere optat, non solum praelatos, sed etiam omnes
subjectos, quos sanctos vocat, qui sancti fuerant
in baptismate, simulque blanditur eis, dum honorabiliter
eos jam salutat, quatenus animadverterent se
diligi ab illo non ad oculum, sed ex toto affectu
mentis. Salutant vos de Italia fratres. Apertissime his
verbis nobis innuit, quod Romae hanc epistolam scripserit,
quae in regione Italiae sita est, et, sicut doctoribus
videtur, in carcere erat tunc temporis. Gratia
cum omnibus vobis. Amen. Gratia dicitur gratis data;
gratiae autem nomine debemus hic accipere fidem
perfectam, cum exsecutione bonorum operum, remissionem
quoque peccatorum, quam percipiunt fideles
tempore baptismatis, donum etiam Spiritus sancti,
quod datur in baptismate per impositionem manus
episcoporum, quae omnia gratis a Deo dantur.
Orat ergo Apostolus ut ista omnia illi quibus scribebat
possiderent. Oremus et nos Dominum pia supplicatione,
quatenus suffragium egregii Apostoli
horum munerum nos possessores in praesenti, fidemque,
quam docuit, integerrime custodientes,
bonisque operibus exornantes, ad contemplationem
supernae visionis Christo duce pertingere mereamur.
Amen.
rem sibi congruam fecerit, sed vel quod invenire
potuit defloranda, quod tamen ille facere injuste
tentavit, nobis curae fuit, locorum opportunitatibus
nactis, veraciter exsequi, eorumque errorem convincendo
cassare. Sicut autem pretiosa in stercore
gemma a prudente debet curari, colligi, et reperta
dignitati ingenuae revocari, ita undecunque veritas
clareat, catholicae defendenda est unitati. Huic enim
soli competit quidquid veritas foris etiam personarit.
Juste namque fides a perfidis collegit, quod sui juris
esse cognoverit; nec prodesse potest alienis usurpatum,
sed filiis, cum verae matri fuerit redditum.
Sic autem Donatistae hinc extolli non debent, sicut
de sermone Caiphae, quo dixit: Expedit ut unus moriatur
pro populo [(Joan. XI)] , Judaei non debent
gloriari. Sed nec nostris debet esse offensio. Si qua
enim fuerint ecclesiasticis utilitatibus profutura, nostris
sunt instructionibus applicanda, neque attendenda