PL 68, col. 795

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

persona dicentis, sed qualitas consideranda
est dictionis. Sic Moyses [(Exod. XVIII)] eruditus omnem
sapientiam Aegyptiorum, post divini sermonis alloquium,
cujus pridem meruit beati [ F. beari] consortio,
Jethron socerum suum, mitissimus rudem, peritus
ignarum, magister copiosae multitudinis singularem,
Israelita gentilem devotus audivit, ejusque consilium
sequens, utilitatem mox praedictam invenit, cum regendi
populi communicata per multos onera portarentur
specialiter levigatus, sic recte ab ethnicis auctoribus
probabiliter dicta et apostolicis praedicationibus
sociata nostro profectui jussu meliore cesserunt,
unde tamen non sinuntur gloriari gentiles.
Extenditur autem hoc opus in libros quinque. Quorum
lectio qualem studiosis sit latura profectum, experto

melius quam nostra pollicitatione probabitur.
Verum pro diversitatibus opinantium, diversis me
modis arbitror fore culpandum, cum alii de hujus
operis coeperint prolixitate causari, alii autem libri
profunda pensantes, de exiguitate magis cepsuerint
arguendum. Tali primos reor sermone placandos,
quod satius me fatear de paucitate notandum, eo
quod latentem ibi mysteriorum plenitudinem divinorum
Adjuvante Domino, tractaturi debemus necessario interpretari
titulum, designare locum, narrare sermonem,
insinuare personam, ut ejus continentia nomine nuntietur,
loco dignoscatur, et tempus [F. tempore]. Per causam
dignitas clareat meritorum, persona unum significet in
collegio caeterorum, cui assignare specialiter oporteat
munus indultum. Cum enim singulos quosque libros diversis
constet vocabulis titulari, ἐπιγραφὴν hujus, id est
superscriptionem Apocalypsis decuit appellare. Inter
Graecos enim positus, licet Hebraeus, tenorem libri, proprietate
Graeci sermonis, expressit, ἀποκάλυψις enim

interpretatur revelatio. Cui autem Dominus Jesus Christus
talia revelaret ac tanta, nisi illi quem prae caeteris
discipulis sic praecipuo amore dilexit, ut hic adhuc
positus, praesentia corporali super pectus suum faceret
felici sorte discumbere, et de ipso vitae fonte spiritali
veritatis arcana affluenter haurire, ut praeeunte hujus
dilectionis indicio, nulli putaretur dubium, tali Joannem
revelatione condignum? Magnitudinem quippe revelationis
commendare primum decuit magnitudine
charitatis. Haec autem eo tempore videre promeruit,

I. Titulus, meritum, tempus designatur et locus.
II. Libri principium.
III. Ecclesiarum septem compellatio, interpretatio, et
significatio memoratur.
IV. Visionum seriem orsus, exsequitur in candelabris
aureis et caeteris.

Apocalypsis Jesu Christi, quam
dedit illi Deus palam facere servis suis. Revelatio est
Jesu Christi, quam propterea Deus Pater ei dedisse
dicitur, cum inseparabile Patris et Filii opus omne

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.