PL 68, col. 800

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

exprobrari atque compungi. Sardis interpretatur
princeps pulchritudinis. In ea quippe Ecclesia electorum
memorat dignitatem dicens: Qui non inquinaverunt
vestem suam, mecum ambulabunt in albis.
Philadelphia interpretatur salvans haerentem Domino,
propterea ad ejus angelum talis sermo dirigitur,
quo et se diligi noverit, et a tentationis hora tuendum.
Laodicea interpretatum, dicitur tribus amabilis
Domino, sive fuerunt in vomitu. Ubi ostendit quid
divinae charitatis munere ibidem impendatur: quid
vitio humanae elationis qui se divites esse jactabant,
justius imputetur. Denique amabilis Dominus dicit [(Apoc. III)] :
Ego quos amo, arguo et castigo, sed
rursus tepiditatis arguitur, ut transgressionis foeditate
repulsa, amabilis perseveret, cui et aurum

ignitum et albam vestem converso promittit [(Ibid.)] .
Gerentibus autem ibi cor impoenitens, ipsi fuerunt
in vomitu, quibus et dicit: Incipiam te ex ore meo
vomere, ut nomini sermo actusque concordet. Et
conversus respexi ut viderem vocem quae mecum loquelatur.
Et vidi septem candelabra aurea, et in medio
candelabrorum similem Filio hominis. Id est,
Christum, qui se hoc saepius nomine voluit nuncupari.
Qui Christus indutus est ipsa septem candelabra.
Sive autem septem candelabra, sive septem
stellae, Ecclesia est. Bene autem in medio. Omnes
enim (dicit Psalmus LXXV) qui in circuitu ejus sunt,
offerent munera. Vel sicut Ezechiel ait, Ut sciant
gentes quia in medio Israelis ego sum. Sed propter
figuratas locutiones tropice causas dividit genus in

species, ita ut etiam in aliquibus speciebus genus
tantum invenitur expressum. Certis namque locis
propter subtiles minutias et eloquii divini altitudinem
liquido genus non potest demonstrari, quod
facilius videri quam exprimi potest. Dividit autem
genus in partes hoc modo, ut arca Noe Ecclesia, et
octo animae quae intra aream sunt, Ecclesia, cum
unum sit et homo Juda, et quae habitat Jerusalem,
et judices inter domum et inter vineam ejus, cum
Jerusalem et habitantes in ea, et vinea Domini, Ecclesia
sit. Sic enim conclusit, dicens: Vinea enim
Domini Sabaoth, domus Israel est [(Isa. V)] . Et in
domo magna quod est Ecclesia, vasa aurea et argentea [(II Tim. II)] ,
cum eadem vasa sunt domus Dei.
Et iterum, Exite de medio ejus qui fertis vasa Domini,

cum qui fuerint, ipsi sunt vasa; et, Quis habitabit
in tabernaculo Dei? innocens manibus et
mundo corde [(Psal. XIV)] , cum aliud tabernaculum
Dei non sit in terris, quam innocentes et mundi
corde. Ita et nunc inter septem candelabra discrevit
Ecclesiam in Filio hominis. Erunt enim duo, inquit
Apostolus [(Ephes. V)] , in carne una: ego autem dico
in Christo et in Ecclesia. Et ut supradictum est, in
aliquibus speciebus genus a parte est. Aliter similem
Filio hominis dicit, cum morte devicta ascendisset
in coelum, adunato corpore Ecclesiae, quam amplius
merito in coelestibus sedere dicit, non jam re, sed
adhuc spe quasi Filium hominis ambulantem inter
medium candelabrorum aureorum. Inter medium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.