PL 68, col. 801

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

dicit Ecclesiarum, sicut et in Salomone dicit: Inter
semitam justorum ambulabo. Cujus antiquitas et immortalitas
majestatis origo in capite candor ostenditur vestitum,
inquit, podere sacerdotium ostendit.
Juxta Zachariam enim poderis sacerdotalis est
vestis. Singulari quippe suae carnis hostia Christus
sacerdotium gessit quando se crucis patibulo pro nobis
offerens Patri, seipsum crucifigi permisit. Et erat
praecinctus supra mamillas zona aurea. Mamillas
duo testamenta dicit, sicut in Cantico canticorum
legimus: Duo ubera tua sicut duo hinnuli gemelli
qui pascuntur inter lilia, et ubera tua similia botris.
Potest autem in hac specie genus videri et in testamentis
Ecclesiarum intelligi, ut tanquam testamenta
ex eo quod efficiunt, comparationem accipiant. Non

enim testamenta pascuntur, sed Ecclesia per testamenta
nutritur. Hujus autem tropi species in Scripturis
inveniuntur, ut factor ex eo quod facit, nomen
accipiat. Mamillae ergo testamenta, zona vero
aurea chorus sanctorum, qui adhaeret et amplectitur
testamenta: vel Christum quem concinunt, significant,
sed etiam charitatem, qua sibi nectuntur, servantes,
ut Apostolus, unitatem spiritus in vinculo
pacis. Caput autem et capilli ejus erant albi velut lana
aut nix. Capillos albos, praecelsos quoque justitiae
virtutibus enitentes, multitudinem candidatorum
dicit, quos super nivem gratia dealbavit, quos per
lanam propter oves quae sunt ad dexteram, significavit,
et per nivem, propter dealbatorum innumerabilem
turbam et coelo datorum: ipsi enim sunt

Jerusalem, quae quotidie de coelo descendit, ut adhuc
peregrinantes ad eam tendendo suspirent. Aliter per
lanam, propter stolam sanctam quae de ea conficitur,
sine macula et ruga recte sentitur, oculi ejus ut flamma
ignis. Oculos Ecclesiae aliquando praecepta Dei
dicit, aliquando spiritales, sicut Salomon dicit [(Prov. I)] ,
Mandatum lucerna est, et lex lux; et de
spiritalibus Dominus dicit, Vos estis lux mundi [(Matth. V)] .
Quod autem ipsa praecepta sint ignis,
sic dicit: Ignitum eloquium tuum valde [(Psal. CXVIII)] ;
et de Joseph, Praeceptum Domini ignivit eum.
Ignis autem hic praeceptorum, et fidelibus lumen, et
incredulis praebet incendium. Ignis enim ante eum
praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Pedes ejus similes aurichalco
Libani, sicut de fornace

ignea. Pedes ignitos novissimi temporis Ecclesiam
dicit. Pede enim novissima pars corporis ponitur.
Tunc enim Ecclesia vehementia pressurarum probanda
praedicitur [(Dan. II)] ; sicut lapis de monte praecisus
statuam illam in pedibus percussit, id est,
regnorum mundi corpus omne suo ictu contrivit.
Sed ideo in pedibus, quia novissimo tempore. Aurichalco
autem illa ratione comparavit, quod ex aere
fiat, cum igne multo et medicamine adhibito producitur
ad aureum colorem. Ideo autem Libani, quia
electi: interpretatur enim candidatio. Et quod in
Judaea Libanus mons sit, ubi circa finem mundi corpus
Christi persecutionibus examinari significat, ubi
et Dominus creditur passus. Et nox ejus sicut nox

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.