PL 68, col. 802

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

aquarum multarum. In voce Ecclesiam ostendit praedicantem,
cui dicitur: Clama, ne cesses [(Isa. LVIII)] .
Aqua autem multi populi sunt. Sed et donum baptismi
quod emisit praecepto per apostolos ad salutem recte
intelligitur. Hic psalmus: Dominus diluvium inhabitat [(Psal. XXVIII)] ;
et, Vox, inquit, Domini super
aquas, Deus majestatis innotuit [(Ibid.)] ; et caetera
quae huic sensui suffragantur. Et habebat in dextera
sua septem stellas. In dextera Christi est spiritalis
Ecclesia; propterea astitit regina a dextris tuis in vestitu
deaurato circumamicta varietate [(Psal. XLIV)] , cui
astanti dicit: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum [(Matth. XXV)] . Istae septem Ecclesiae, septem
stellae sunt, quas nominatim vocat, non quia illae
solae sunt Ecclesiae aut principes, sed quod uni dicit

omnibus dicit in unitate positis, secundum praedictam
intelligentiae formam, qua septenario numero
universitatem diximus figurari. Et ex ore ejus gladius
utrinque acutus exierat. Ideo bis acutus, quia gladius
militem armat, hostem necat, desertorem punit.
Hinc Apostolus dicit [(Ephes. VI)] : Et gladium spiritus,
quod est verbum Dei. Omnis namque scriba
eruditus, dicit Dominus [(Matth. XIII)] , similis est patrifamilias,
qui profert de thesauro suo nova et vetera,
novum videlicet testamentum et vetus. Ex hoc
autem gemino testamento tanquam gladio bis acuto,
nunc eruditur Ecclesia, ut quae aeternis deputetur
bonis, bene uti praesentibus noverit. Hoc praecinctus
Apostolus gladio, dicit [(I Cor. VI)] : Per arma justitiae
a dextris et a sinistris. Et facies ejus splendebat

ut sol in virtute sua. Splendorem ejus mani estam
dicit in carne praesentiam, qua loquebatur hominibus
facie ad faciem [(Exod. XXXIII)] . Solis autem comparatio
propter significationem congruam adhibetur:
propter ortum et occasum et rursus ortum, quod natus
sit et passus et resurrexit. Sed et similitudinem
gloriae solis, futuram suae Ecclesiae Dominus repromittit
dicens: Tunc justi fulgebunt sicut sol in
regno Patris mei [(Matth. XIII)] . Cujus comparatione
capitis Christi claritas magis est intelligenda sublimior,
quippe cum justorum ipse sit claritudo, quam
ideo post resurrectionem suis discipulis abscondit, ne
eum nec agnoscere nec sufferre quivissent. Haec autem
non caecitas debet vel agnosci vel dici, sed quaedam
invisibilitas, quae in Graeco ἀορασία aptius vocitatur.

Per hanc neque Eliseum exercitus [(IV Reg.
VI)] neque ostium populus saeviens agnoscebat, cum
caetera praeter ipsa viderent. Hujus denique clarificationis
speciem in monte sufferre non valuerunt. Et
cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus.
Joannes, qui ista vidit, totius Ecclesiae figuram
portat. Sed et singuli quoque apostoli vel
prophetae, qui dicunt: Mortui enim estis, et vita
vestra abscondita est cum Christo in Deo. Ecclesia
ergo tanquam mortua mundo ante Dominum Christum. Et posuit super me dexteram suam.
Utique
propter sacerdotium, quo Ecclesiae propositos novimus
ordinari, sive quia omnis unius corpus est sacerdotis, dicens: Noli timere,
Joannes Ego sum primus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.