PL 68, col. 809
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
jam totum pro parte increpat, sed totum pro
toto, cum singulis propria pollicetur. Unusquisque
enim, ait Apostolus [(Galat. VI)] , onus suum portabit.
Et conversus ad partem bonam ejusdem angeli dicit: Vobis autem
dico reliqui qui estis Thyatirae. Quotquot non habent doctrinam hanc, qui non
scierunt altitudinem
Satanae, quemadmodum dicunt. Non cognovistis,
pro eo ponitur, ac si diciret, nullo consensu probastis.
Nam et Dominus illos se nescire forte testatur,
quos in suam non recepit disciplinam. Sequitur: Non mittam super vos aliud pondus,
sed quod habetis,
tenete usque dum venio. Hoc est, legis pondera vobis
non ponam, de quibus Apostolus dicit [(Galat. V)] :
State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ideo
tenete levem sarcinam vel leve jugum Christi (Matth.
XI), quod per spiritum adoptionis efficitur leve, sub
quo nos perseverare volens, dicit: Sed quod habetis
tenete usque dum veniam. Et qui vicerit, et custodierit
usque in finem opera mea, dabo ei potestatem super
gentes, et reget eas in virga ferrea, sicut vas figuli
confringentur, sicut et ego accepi a Patre meo. In Christo
habet Ecclesia hanc potestatem tanquam corpus
in capite. Si quae enim digne corpori ejus adhaeserit,
veraciter habere dicitur quod filius haereditario jure
possedit, in quo (secundum Apostolum) nobis Deus
omnia donavit. Virga ferrea inflexibilis omnino justitia
regit mites, destruit contumaces, et dabo ei stellam
matutinam. Stellam matutinam, et Christum intelligi,
et resurrectionem primam convenit accipi,
quia et ille apparens errorum tenebras repulit, et
resurrectione properante, mundanae noctis tenebrae
fugabuntur. Haec enim stella sicut noctis finem, sic
diei praebere videtur initium.
CAP. III.
Angelo Ecclesiae qui est Sardis, scribe:
Haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas:
Scio opera tua, quia nomen habes quoniam vivis,
et mortuus es. Esto vigilans et stabilis, et confirma
reliqua quae moritura erant. Non enim invenio opera tua
repleta coram Deo meo. Memento quemadmodum acceperis, et
audita custodi, et age poenitentiam. Nomen
(inquit) habes quia vivis, et mortuus es. Non
dicatur nisi qui mortale crimen admiserit. Non dicit:
Confirma quae moritura erant, nisi ei qui viva adhuc
aliqua habens in officio suo, in morte peccati non
permanere permittitur. Non enim confirmari potest
qui officium doctoris amiserit. Non invenio opera
tua repleta coram Deo meo. Non enim satis est arborem
vivere et virere, fructus tamen debitos non
habere. Commendat etiam poenitentiam praecedentium
delictorum. Si autem non egeris poenitentiam,
veniam et suscitabo adventum meum ad te, quasi fur
veniam, et non scies qua hora veniam ad te. Ipsam
enim ad vocem si fueris negligens, hora praeveniet
improvisa vocationis. Sequitur: Verum habes pauca
nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestem suam et mecum
ambulaverunt in albis, quoniam digni sunt.
Magna laus paucorum inter malos inquinatos jugi
virtutum nitore immaculatis vestibus permanere, ad
quorum habitum Deus provocat dicens: Qui vicerit,