PL 68, col. 810
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
sic vestietur, albam vestem. Sciebant utique pauci
sancti esse in medio sui inquinatorum multitudinem;
ipsi tamen immaculati permanentes, ingemiscebant
juxta Ezechiel [(Ezech. III)] , et moerebant ab iniquitate
quae fiebat in medio eorum. Et non delebo nomen ejus
de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre
meo et coram angelis ejus. Sicut in Evangelio [(Matt. X)] :
Confitebor, inquit, et ego eum coram Patre meo qui
est in coelis. Et [(Luc. X)] , Gaudete quod nomina vestra
scripta sunt in coelis. Angelo Ecclesiae qui est Philadelphiae,
scribe: Haec dicit sanctus et verus, qui habet
clavem David, id est, regiam potestatem. Clavem
porro David dicit, sive quia de ejus stirpe natus est
Christus, sive quia ipse David multa de Christo praefatus
est. Cujus dispensatione tanquam clave, legis
et prophetarum et psalmorum arcana patuerunt, ipso
teste, cum dicit [(Luc. XXIV)] : Necesse est impleri
omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis
et psalmis de me. Qui aperit, et nemo claudit, et qui claudit
quod nemo aperit. Legis divinae secreta solius
Christi potestate panduntur fidelibus, clauduntur incredulis;
illo autem solvente nullus claudit, quo ligante
nullus absolvit. Ecce dedi in conspectu tuo apertum ostium, quod nemo claudere potest,
quoniam
pusillas habes vires. Ostium quod Christus aperit,
tunc reserari Ecclesiae coepit, quando suis discipulis
sensum aperuit ut intelligerent Scripturas [(Ibid.)] .
Hoc nullius unquam vi praecluditur, quod illis praedicantibus
per totum mundum jam panditur. Unde
Apostolus [(I Cor. XVI)] : Ostium nobis, inquit, magnum
apertum est in Domino, et adversarii multi.
Quod autem dicit, Pusillas habes vires, et servasti
verbum meum, et non negasti nomen meum, causam
ostendit, quod propterea haec dona promeretur Ecclesia,
quia non suis viribus fidit, seque confitens
parvas vires habere, non in se, sed in Domino redempta
gloriatur. Ecce dabo de synagoga Satanae ex
his qui se Judaeos dicunt esse, nec sunt, sed mentiuntur.
Ecce facturus sum illos venire ante pedes tuos
adorare, et scies quia dilexi te, quoniam servasti verbum
tolerantiae meae. Hoc novum Ecclesiae tantum
Philadelphiae tunc promisit, reliquum enim tempus
et praecipue illud circa finem mundi praenuntiat,
quando Judaei in Christum credentes, ejus Ecclesiae
subjungantur, quae veraciter dicit [(Psal. LVI)] : Mihi
alienigenae subditi sunt. Nam et de Judaeis Apostolus
dicit [(Rom. XI)] , quia caecitas ex parte Israel contigit,
donec plenitudo gentium subintroiret, et sic
omnis Israel salvus fieret. Et scies quia dilexi te,
cum tibi videlicet Judaeos, qui de nobilitate quondam
generis extollebantur, humiles in fide subdidero, et
tu cognosces et ipsi qualem tibi dilectionem exhibeam.
Multi enim ex Judaeis ad Ecclesiam veniunt,
dicentes, sicut scriptum est: Jacta me in unam partem
sacerdotii tui manducare panem. Quoniam servasti
verbum tolerantiae meae, et ego te tuebor ab
hora tentationis, quae ventura est universo orbi terrarum tentare
eos qui inhabitant terram. Licet intestino
exteriorique conflictu indesinenter exerceatur