PL 68, col. 816
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
sane ante se et retro ob hoc animalia dicuntur habere,
sive quod luminibus scientiae plena, sive quod
perfecte Novi et Veteris Testamenti universa contineant
sacramenta. Fides enim quae gemino Testamento
profertur, omni temporum completur visu. Cum
ergo quid ante in Veteri tantum Testamento congruebat,
quid Novo succedente claruerit revelatum, quidve
his docentibus sperandum fore cognoscitur, istis
omnifarie quodammodo animalia probantur fulgure,
luminibus. Praeterito namque tempori tanquam anteriora
promissa dispensatio Christi Domini deputatur,
quae sicut praedicta a prophetis legitur, peracta
etiam perdocetur; praesenti, credulitatis augmenta
et Ecclesiarum conveniunt incrementa; futuro, bonorum
malorumque diremptio, quia justos in vitam,
impios in poenam futuros credimus deputandos [(Matth. XXV)] .
His quoque utriusque concordiam
Testamenti novimus praesignari, cum posteriora prioribus,
id est nova veteribus, iisdem probantur oculis,
quae pariter refulgere et inter se plena fidei veritate
concinere, cum, verbi gratia, in Veteri Testamento
agno occiso, quinquaginta diebus exactis, datur lex
ad timorem, scripta digito Dei in lapideis tabulis [(Exod. XXI, XIX, XX)] .
Nunc quando pascha nostrum
immolatus est Christus [(I Cor. V)] , id est juxta Joannem [(Joan. I)] ,
Agnus Dei qui tollit peccata mundi,
peractis quinquaginta diebus, Spiritum sanctum discipulis
mittit de coelo promissum [(Act. I)] , quem in
sacris saepe paginis digito Dei legimus nuncupatum [(Exod. VIII, 13)] ,
per quem vetusta lapidei cordis remota
duritia [(Luc. XI)] , charitas datur, qua timor foris
protinus pellitur [(I Joan. IV)] , ut lex quae ante infirmis
difficilis fuerat, impleretur. Charitas enim Dei diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui
datus est nobis [(Rom. V)] , quo operante, Deus gratis
colitur, non jam timore poenae, sed dilectione justitiae.
Nam et ipsum caput nostrum, cum et passum
resurrexisse, et nunc ad Patris dexteram sedere, et
venturum judicem solemniter praedicamus, his tanquam
luminibus quatuor animalium irradiatur Ecclesia.
Qui evangelistis praedicantibus, cognoscit haec
omnia, intentum etiam docet monetque lectorem,
quod et in medio throno animalia memoret, et in
circuitu throni eadem quatuor animalia; ac si diceret:
In medio Ecclesiae Evangelium, et per circuitum
orbis fructificantem Ecclesiam, id est, Evangelium,
quia etsi numerus praedicatorum augetur, unius tamen
Evangelii veritas, nullius unquam novitatis diversitate
mutatur. Idem quippe crescendo perseverat
in orbe, quod intemeratum manet in origine, hoc est
in medio throno, et in circuitu throni. Item cum superius
dixerit vidisse se super thronum sedentem, et
in circuitu throni sedilia viginti quatuor, in quibus
seniores erant sedentes viginti quatuor, circumamicti
veste alba, subsequenter in medio, inquit, throno et
in circuitu throni quatuor animalia. Cum enim nos
velit aliud sedentem, aliud seniores, aliud quatuor
animalia vocabulorum diversitate cognoscere, unius
tamen throni nomine, uno cuncta videtur loco miscere,