PL 68, col. 817
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
ubi intelligitur, quod Evangelia in senioribus,
et seniores in Evangeliis, neque enim possunt ab alterutro
separari; sic enim potuerunt esse animalia in
circuitu sedis, ubi seniores esse jam dixerat, in medio
quoque throno, in Christi videlicet corpore, quod est
Ecclesia: ubi nec seniores sine Evangelio, nec Evangelium
absque senioribus esse sanus permittit. Animal
primum simile leoni. Licet superius multorum
Patrum expositionem de animalibus maluerim praelocare,
ordinem tamen hic relationi intendens, quod
primum animal simile dicit esse leoni, Matthaeo magis
vultum assero convenire leonis, qui et Evangelium
in Judaea primus scripsit, et in Christo regiae dignitatis
et prosapiam narrat, et gloriam insignanter
praedicat. Hunc denique ordinem beatus etiam Augustinus
suadet ad sequendum, Matthaeo leonis, Marco
hominis personam assignans, qui proprie humana
videtur in Christo gesta narrasse. Tertium vituli, quae
Lucae congruit propter vituli saginati hostiam singularem.
Porro autem Joanni rectius aquilae significatio
deputatur, qui Verbi Dei celsitudinem et perspicaciter
videre, et veraciter meruit praedicare. Quocirca hinc
Ecclesia regiae majestatis fortitudine fungitur et
decore, quia vicit leo de tribu Juda. Catulus enim
leonis Juda [(Gen. XLIX)] , ex cujus tribu reges populo
praeesse solebant. Et secundum animal simile vitulo.
Hujus Ecclesiae virtus in vitulo etiam, prima scilicet
victima illa ratione signatur, qua adhuc quisque fidelium
vincit, quando pro Christo mactatur. Exhibete,
inquit, corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo
placentem, rationabile obsequium vestrum [(Rom. XII)] ,
ut quod caput pro corpore, corpus mereatur implere
pro capite. Propterea et a Zacharia orsus est
sacerdote [(Luc. I)] . Tertium animal habens faciem
quasi humanam. Illam hic humilitatem Ecclesiae
commendari puto, qua cum spiritum adoptionis filiorum
Dei perceperit [(Rom. VIII)] , habeatque hunc thesaurum
in vasis fictilibus [(II Cor. IV)] , libenter tamen
humilis gloriari maluit in infirmitatibus suis [(II Cor.
XII)] , quam extolli virtutibus acquisitis, pic sequens
magistri vestigia, qui factus obediens usque ad mortem [(Philip. II)] ,
dicebat: Discite a me quia mitis
sum et humilis corde [(Matth. XI)] . Quartum animal
simile aquilae volanti. Ecclesia spiritualibus membris
coelestia meditantibus volare describitur, quae nullo
visu terrenae cupiditatis illecta, duorum Testamentorum
gubernaculis regitur sublimius provehenda.
Nam istis similitudinibus vultuum, Christi quoque
persona convenienter aptatur, homini videlicet,
quem non imaginarie, sed proprie veraciterque suscepit.
Tribus vero residuis, quas figurali comparationis
gratia gessit, ipse enim leo de tribu Juda,
victor mortis illatae, quia leo fortissimus bestiarum
ad nullius pavebit occursum. Vitulus, qui pro mundi
salute mactatus, insigniore victima commendatur.
Aquila, quod et desursum ima mortalitatis nostrae
petierit, atque isthinc rursus ad sedem coelestem
ascenderit. Et quatuor animalia habebant singula alas
senas per circuitum. Et in animalibus ostendit viginti