PL 68, col. 820
Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne
adjuvatur. Cujus in Evangelio actionis figura praecessit,
quando praecedens populus Dominum sternebant
vestimenta sua in via, accipientesque ramos
palmarum, procedebant obviam ei et dicebant: Benedictus
qui venit in nomine Domini, Rex Israel [(Matth. XXI; Marc. XI; Luc. XIX; Joan. XII)] .
Victoria
coronarum palmarum signo aptius comparatur.
Dicentes: Dignus es, Domine Deus noster, accipere
claritatem et honorem et potestatem, quoniam tu
creasti omnia, et ex tua potestate haec sunt constituta.
Vel, sicut alia editione translatum invenimus, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant,
et creata sunt.
Erant scilicet et in arte, priusquam
formarentur in opere. Creata sunt autem, ut in suis
quoque naturis secundum praescriptos in Dei sapientia
terminos etiam visibiliter exstitissent. Quae autem
sequuntur, alterius libri tractanda sumantur
exordio.
LIBER SECUNDUS.
converso, stellasque casuras.
VII. Quatuor angeli tenere quatuor terrae angulos perhibentur.
VIII. Numerus signatorum de singulis tribubus memorantur.
IX. Ventura ex gentibus praedicatur innumerabilis
multitudo.
X. Agnus qui in medio throni est, reget eos.
canimus [(Psal. XXXI)] : Beati quorum remissae sunt
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir
cui non imputavit Dominus peccatum, ut baptismo
remitti, poenitentia tegi, martyrio non imputari
credantur. Alii tamen Patres septem modis dixerunt
relaxari, addentes eleemosynas debitae remissionis
acquisitioni, proximi ab errore cohibiti, et
abundantiam charitatis, per quam cooperiri abundantiam
legimus peccatorum [(Prov. X)] . Possunt autem
intra illos tres modos isti quoque comprehensi
manere, qui latius clareant expediti. Quorsum ista
praemiserim, sequentis mox lectionis docebit excursus;
exponendis namque locis arduis properantes
nolumus aut temeritatis progressu notari, aut paternae
traditionis obliviosi ab aliquo judicari.
CAP. V.
Et vidi librum in dextera Dei sedentis super
thronum, scriptum intus et foris, signatum signis septem.
In dextra, in Christo dicit, ipse est enim brachium
Dei, ipse dextera Patris; sive in summa beatitudine.
Librum scriptum intus et foris, utrumque
Testamentum. A foris, Vetus quod videbatur; ab intus,
Novum quod intra Vetus latebat. Hinc Apostolus
Hebraeos alloquitur, dicens [(Heb. XII)] : Non enim
accessistis ad tractabilem ignem et turbinem et caliginem,