PL 68, col. 821

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

et procellam, et tubae sonum, et vocem verborum:
quam qui audierunt, excusaverunt se, ne
eis fieret verbum; non enim portabant quod dicebatur,
etc. Nunc autem spiritalibus spiritalia comparantes,
non contemplamur quae videntur, sed quae
non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt;
quae autem non videntur, aeterna. Propterea autem
unus liber dicitur, quia nec Novum sine Vetere, nec
Vetus sine Novo. Nam Vetus nuntius est et velamen
Novi, et Novum adimpletio et revelatio Veteris; quia
et Vetus quamvis a foris esset, non totum apparebat,
non totum latebat. Vel, ut clarius exprimatur, omnis
dispensatio Salvatoris, libri hic nomine frequentatur,
quae in utroque Testamento vel promissa legitur,
vel peracta. Signatum signis septem, multifaria

mysteriorum latitantium plenitudine tectum, inde et
a monte umbroso et condenso. Et licet septenarius
numerus universitatem sollicite complectatur, arbitror
tamen septem modos tanquam septem signa in
Scripturis divinis exercitiis palam debere quaeri, et
pro se necessario reperiri non tantum proloquiorum,
quos etiam mundani auctores in suis dictionibus
regulariter Deo revelante animadvertere potuerunt,
sed etiam intelligentiae salutaris, qui soli specialiter
Christo reserandae dicuntur mansisse repositi.
Quandiu enim aquam in illis sex hydriis tanquam
sex aetatibus idem Dominus convertisset in
vinum, id est, Vetus Testamentum intelligendum
spiritaliter perdoceret, nec ebriare fervore spiritus
lex quemquam poterat. Et illa signa clausa hactenus

permanebant: quocirca sacris diligenter paginis
perscrutatis, septem primum modis locutionis videmus
facile comprehendi, id est indicativum, pronuntiativum,
imperativum, optativum, conjunctivum,
infinitivum et impersonalem, ut, verbi gratia,
indicativum sit in eo quod legimus [(Mich. VI)] : Indicabo
tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dominus
quaerat a te, utique diligere judicium et facere misericordiam,
et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Et,
Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans
te in via qua ambulas [(Isa. XLVIII)] . Itemque cum
quaeritur: Quis est iste venit de Edon, tinctis vestibus
de Bosra [(Isa. LXIII)] ? indicando respondetur:
Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad
salvandum (Ibidem). Pronuntiativus, Audi me, Jacob,

et Israel, quem ego voco, ego primus et ego novissimus,
et absque me non est Deus [(Isa. XLVIII)] . Itemque:
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israel: Abscondita
via mea a Domino, et a Deo meo judicium
meum transiit? Nunquid nescis aut non audisti:
Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos
terrae, non deficiet neque laborabit, nec est investigatio
sapientiae ejus, qui dat lasso virtutem [(Isa. XL)] .
Vel, Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo
super domum Israel et super domum Juda Testamentum
Novum [(Jerem. XXI)] . Imperativus, Non
accipies nomen Domini Dei tui in vanum; et, Non habebis
deos alienos praeter me [(Exod. XX)] , vel his similia.
Et, Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.