PL 68, col. 822

Commentaria in Apocalypsim (Primasius Adrumetanensis), J. P. Migne

[(Isa. LVIII)] .
Optativus, Utinam attendisses mandata
mea, et facta fuisset sicut lumen pax tua, et
justitia tua sicut gurgites maris [(Isa. XLVIII)] ; et, Utinam
dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes
tuas [(Psal. CXVIII)] ; et: Quis dabit mihi pennas
sicut columbae, et volabo et requiescam [(Psal.
LVIII)] ? Conjunctivus, Si audieritis vocem meam, et
custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium
de cunctis populis; mea est enim omnis terra, et vos
eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta [(Exod.
XIX)] . Alibi quoque: Habitabo in illis et inambulabo,
et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus [(Lev.
XXVI)] . Vel, Si stetissent in substantia mea, utique
avertissem eos a pessimis cogitationibus suis [(Jerem.
XXIII)] . Infinitivus porro modus, qui et in ordine sextus

est: Scire et intelligere Dominum, et facere judicium
et justitiam in medio terrae [(Jerem. IX)] . Itemque,
Continere a malo, intelligentia [(Mich. VI)] . Impersonalis,
Quis adjuvit spiritum Domini? cum quo
iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum
semitam justitiae, et viam prudentiae ostendit illi [(Job XXVIII)] ?
Vel in hoc quod est scriptum: Quis est
in vobis qui audiat hoc, attendat et auscultet futura [(Isa. XL)] ?
Et, Quis est homo qui timet Dominum,
legem statuit ei in via quam elegit [(Psal. XXIV)] ? Vel,
Intelligere legem, sensus est optimi; et, Quis loquitur
potentias Domini [(Psal. CV)] ? et caetera his similia,
quae singulis poterunt modis congruenter copiosius
applicari. Haec, inquam, verbis facile reperimus;
hoc autem nunc justus ordo deposcit, ut in ipsis

proprie rebus tanquam septem signis regulares intelligentiae
formas congruis testimoniis coaptemus,
vel ipsa potius testimonia eisdem regulis servire probabiliter
doceamus. Praemissos enim locutionis modos,
etsi congruum utcunque videtur, ad illud tamen
quod quaerimus, exiguum judicatur. Ideo namque librum
signatum signis septem dicit, quia secretus altius
[alius] modus, qui ibidem ante latuisse, ipsius
autem Christi dispensatione asserit patuisse, admonet
indicandus. Inquirentibus itaque nobis Scripturam
primus historiae actionis textus occurrit, secundus
allegoriae gestus; tertius, utriusque modus agnoscitur;
quartus de incommutabili divinae Trinitatis
essentia, quando proprie, quando tropice sacris insinuetur
oraculis; quintus parabolarum, quia tam

relatu quam actu conficitur, ut quando aliud dicitur,
et scripto aliud invenitur, ad pastum spiritalis intelligentiae
animus erigatur; sextus de gemino Salvatoris
adventu, vel ad eos pertinentia ( sic ), ne aut primus
pro secundo, aut secundus intelligatur pro primo, ubi
grandi intentione regula discretionis est adhibenda.
Hinc enim et Judaeorum mentes adveniente Domino
caligabant, et nunc usque eadem ignorantiae caecitate
laborant, intantum ut nonnunquam de ipsis quoque
peccatis hominum et transgressionibus aliquorum
prophetia praetendatur operum futurorum, aut
secreta spiritalium sensuum. Ille porro modus, id
est, septimus, quo sic divinis praeceptis instruimur,
ut certa vitae agendae forma, aliis vero vitae significandae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.