PL 68, col. 941
Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne
A XVIII consulatu Theodosii Junioris, Victor episcopus
Tununensis Ecclesiae Africae historiam prosequitur
ubi Prosper reliquit.
Igitur Theodosio XVIII et Albino coss. [(A. 444)] .
Antiochenae Ecclesiae episcopatum post Joannem
Diaconus suscepit.
Aetio III et Symmacho coss. [(A. 446)] .
Callipio et Ardabure coss. [(A. 447)] .
Eutyches presbyter et archimandrita cujusdam
monasterii Constantinopolitani apparuit, qui sui nominis
haeresim condidit. Hic etenim Dominum nostrum
Jesum Christum sic asserebat natum ex Maria
semper virgine matre, ut nihil in eo confiteretur
humanae naturae. Qui synodali invitatus colloquio
Constantinopoli congregato, cui sanctus praefuit
Flavianus ejusdem urbis episcopus, dum nollet
Christum in duabus confiteri naturis post nativitatem
ex Virgine, et nobis secundum carnem substantialem
esse, damnationem cum proprio errore
suscepit: quam sanctus Romanus antistes apostolica
auctoritate firmavit. Pro quo, imperatore Theodosio
patrocinante, Leone Romano, Dioscoro Alexandrino,
Diacono Antiocheno, Juvenale Hierosolymitano,
et Flavio Constantinopolitano, praesulibus
sedium.
Posthumiano et Zenone coss. [(A. 448)] .
Synodus generalis II congregatur in Epheso, in
qua Dioscorus Alexandrinus sibi principatum usurpans
imperiali favore Eutychen post legitimam
damnationem absolvit, et ejus obtrectatores duarum
in Christo naturarum doctores, Flavianum Constantinopolitanum,
Eusebium Dorylei, Theodoretum
Cyri, Ibam Edessenum, antistites, caeterosque alios
impia auctoritate, contradicentibus etiam legatis sedis
apostolicae, condemnavit, totamque synodum
sibi favere monachorum seditione militarique violentia
inclinavit.
Asturio et Protogene coss. [(A. 449)] .
Attila rex Hunnorum, postquam est Valentiniani
Augusti ducibus praelio superatus, et in fugam conversus,
vires recepit, et ad Italiam importabiliter