PL 68, col. 956
Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne
Agnoitae siquidem perversitati a qua exierunt, id adjiciunt,
quod Christi divinitas ignoret futura quae
sunt scripta de die et hora novissima. Tritheitae vero
sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres
astruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est: Audi, Israel: Dominus Deus tuus unus est.
Et rursum: Nullus Deus, nisi unus;
et, Ego sum Deus, et
non est alius praeter me.
Justino v. c. cos [(A. 540)] .
Agapitus archiepiscopus Romanus Constantinopolim
venit, et Anthemium episcopum Constantinopolitanum
Ecclesiae perversorem, Chalcedonensis synodi
inimicum deponit; Theodoram Augustam ejus
patronam communione privat; et Menam protinus
Constantinopolitanae Ecclesiae episcopum facit.
Theodosius et Gajanus Alexandrini episcopi cum
suo errore damnati exsilio transportantur. Sed Theodosius,
Constantinopoli Sycas relegatus, totum pene
palatium et maximam regiae urbis partem sua perfidia
maculavit. Quae occasio cunctis pene haeresibus
licentiam tribuit: ita ut non solum Theodosianitae,
sed et Gajanitae monasteria atque oratoria apud urbem
regiam construxissent. Vixit enim Theodosius
praefatus haereticus usque ad primum Justiniani Junioris
Augusti consulatum. Eo anno, Paulo Antiocheno
episcopo superstite, subrogatur Euphrasius.
Basilio v. c. cos. [(A. 541)] .
Agapito archiepiscopo Romano Constantinopoli
mortuo, Silverius pro eo episcopus ordinatur. Alexandrinae
vero Ecclesiae Theodosio atque Gajano exsulatis,
Paulus prior pro eis Zabinnensiotarum
Dioscori haeretici praedecessoris sui depositionem celebrans,
Palaestino concilio deponitur, et pro illo
Zoilus ordinatur episcopus.
Consulatu praefato Stuzas apud Africam regnum
in Eremi partibus cum tyrannide assumit.
Post consulatum Basilii v. c. anno secundo [(A.
543)] , Theodorae factione Augustae, quae occulta esse
synodi Chalcedonensis nunquam destitit inimica ex
quo regnare coepit, proscriptionum insidiae praeparantur.
Silverius Romanus episcopus exsilio mittitur,
et pro eo Vigilius ordinatur: a quo Theodora memorata
Augusta, priusquam ordinaretur, occulto
chirographo elicuit, ut papa effectus in proscriptione
synodi Chalcedonensis tria capitula condemnaret, id
est epistolam Ibae Edesseni ad Marim Persam, quae