PL 68, col. 957

Chronicon (Victor Tununensis), J. P. Migne

judicio synodi Chalcedonensis approbata et orthodoxa
judicata est, et gestis synodalibus sociata.
Theodorum dein Mopsuestenum episcopum, synodaliter
similiter gestis apud Antiochiam sub Joanne
episcopo ejusdem Ecclesiae et Chalcedone laudatum;
et Theodoreti Cyri episcopi dicta, cum eodem
Theodoreto synodi Chalcedonensis vocibus collaudata.
Hic itaque papa effectus ab Antonia patricia
Belisarii uxore compellitur, ut Theodosio Alexandrino,
Anthemio Constantinopolitano et Severo Antiocheno,
jam pridem ab apostolica sede damnatis,
tanquam catholicis scriberet, et ita de fide quemadmodum
et illi sentiret. Cujus epistolae illius tenor ita
se habere probatur: Dominis et in Christi Dei
Salvatoris nostri charitate conjunctis fratribus, Theodosio,

Anthemio et Severo episcopis, Vigilius episcopus.
Scio quidem quae ad sanctitatem vestram ante fidei meae
credulitas, Deo juvante, pervenit. Sed quia modo
gloriosa domina et filia mea patricia Christianissima
desideria mea facit impleri, ut fraternitati vestrae praesentia
scripta transmitterem; salutans ego gratia qua
nos in Christo D. N. Salvatore conjungimur, eam
fidem quam tenetis, Deo jubente, et tenuisse me et
tenere significo: scientes illud inter nos, quod praedicamus
et legimus, quia anima una et cor nobis sit
unum in Deo, Profectus mei, qui est vester, Deo juvante,
nuntiare vobis gaudia maturavi, ex meo animo
fraternitatem vestram, quae optat, licenter amplectitur. Oportet ergo ut haec quae vobis scribo agnoscat;
sed
magis tanquam suspectum me sapientia vestra ante alios

aestimet se habere, ut facilius possit Deus quae coepit
operari perficere. Et subscriptio: Orate pro me Domini
mei fratres in Christi Domini nostri Servatoris
charitate connexi.
Horum exordia malorum generalis orbis terrarum
mortalitas sequitur, et inguinum percussione
major pars populorum necatur.
Post consulatum Basilii v. c. anno 3 [(A. 544)] ,
Stuzas tyrannus gentium multitudine ordinata Solomoni
magistro militiae et patricio Africae Aeducique
Romanae militiae ducibus Cilio occurrit: ubi congressione
facta, peccatis Africae, Romanae reipub. militia
superatur, Solomon utriusque.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.