PL 68, col. 973

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

substantiae, contentiosissime asseverans, Verbum
carnem factum, vel aliquid Verbi in carnem fuisse
conversum atque mutatum, non autem carnem de
Maria Virgine sumptam atque susceptam. Ut absque
peccato, consubstantialis nobis et per omnia similis,
agnoscatur Christus, sicut ait Apostolus [(Hebr.
IV, 15)] .
Theodoritus episcopus in ecclesiastica Historia
Apollinarem et ejus haeresim sic notat. « Apollinaris,
inquit, Laodicenus episcopus, dum pictatis indueret
vultum, et apostolica se fingeret dogmata conservare,
post paululum manifestus hostis apparuit. De divina
namque natura adulterinis rationibus utebatur, gradus
quosdam dignitatum generans, et sacramentum
dispensationis imperfectum explanare praesumens,

animamque rationalem, qua corpus resurgit, privatam
salute confirmans.
« Si enim animam non assumpsit, secundum illius
rationem, Deus Verbum, neque medicinam animae
tribuit, neque honorem dedit; sed corpus quidem
terrenum ab invisibilibus virtutibus adoratur, anima
vero secundum divinam imaginem facta, in inferiore
permansit, contumeliis induta peccati. Qui etiam plurima
super haec vesanus asseruit. Aliquando enim
pariter confitebatur et ipse, ex sancta Virgine assumptam
carnem: aliquando vero, eam cum Deo
Verbo coelitus descendisse: aliquando, eum ipsum
carnem factum, et sumpsisse nihil ex nobis: aliasque
plurimas et inanes fabulas sacris opinionibus copulabat,
quas in praesenti dicere superfluum judicavi.
« Talia quidem ille dicens, non solum suos peste
complevit, sed etiam quosdam nostrorum fecit hujusmodi
leprae participes.
« Post paucum vero tempus, dum suum viderent
opprobrium et Ecclesiae claritatem, pene cuncti reversi
sunt. Non tamen priorem deposuere languorem, sed
magis plurimos constantium latenter sauciaverunt.
« Ex hac ergo radice in Ecclesiis germinavit una
carnis deitatisque natura, et ut divinitati Unigeniti
passio copuletur, et alia quaecunque populis et
sacerdotibus certamina genuerunt [(Lib. V, c. 3)] . »
Et post pauca: « Verum Apollinaris praesulatu
nudatus, novitatem doctrinae suae aperta impudentia
in Ecclesia praedicabat, ducem semetipsum ostendens
haereseos. »
Quapropter apparet ex omnibus superius dictis

atque prolatis, a Paulo Nestorianos fuisse propagatos,
et ab Apollinari unius naturae praedicatores, ut sunt
Acephali et Eutychiani.
Cujus dictis et epistolis respondebat eo tempore
Diodorus Tarsensis episcopus, deinde Gregorius
Nazianzenus, Basilius et Theodorus Mopsuestenus,
probabiliter ostendentes ex divinis testimoniis duarum
proprietates naturarum in una Christi persona,
sicut ipsa probant eorum volumina.
Sequitur jam nunc, utrarumque haeresum auctoritatibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.