PL 68, col. 974

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

demonstratis, earum acta narrare, sicut praefatio
pollicetur.
CAPUT IV. De Nestorii ordinatione et ejus haeresi. [(Ex Socrate et actis concilii Ephesini.)]
Post Apollinairs damnationem et depositionem,
aliquantis temporibus evolutis, mortuo Sisinnio, qui
post obitum beati Attici Constantinopolitanae Ecclesiae
praesulatum susceperat, visum est imperatoribus

nullum ordinare de Constantinopolitana Ecclesia
pontificem, sed ab Antiochia Syriae, unde prius illa
Ecclesia Joannem susceperat, aliquem advenam accersire,
et episcopum facere.
Et sicut Socrates in ecclesiastica narrat Historia:
« Erat quidam presbyter Antiochiae nomine Nestorius,
genere Germaniciensis, boni eloquii, quem
quasi utilem ad docendum Constantinopolim principes
evocaverunt. Et transactis tribus mensibus, ab
Antiochia venit Nestorius, qui castitate inter plurimos
praecipuus habebatur. Quibus autem moribus
institutus fuerit, sapientes a prima ejus homilia cognoverunt.
Erat cum eo et Anastasius presbyter pariter
destinatus, quem nimis honorabat, et consiliarium
habebat in causis suis (Socrates, lib. VII,

cap. 29). »
Ordinato ergo Nestorio die primo mensis Aprilis,
consulatu Felicis et Tauri, Anastasius coram ecclesia
docens: Dei, inquit, genitricem Mariam nullus dicere
praesumat: quoniam Maria homo fuit, et Deum
ab homine generari nimis est impossibile. Quod cum
pariter audissent plurimi clericorum et laicorum,
multum conturbati sunt. Didicerant enim antiquitus,
Deum confiteri Christum, et nullatenus per dispensationem
hominem a Deo separatum credebant.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.