PL 68, col. 987

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

se adorare, eumdem ex Patre secundum divinitatem,
et eumdem ex sancta Virgine secundum humanitatem:
duarum namque naturarum unitionem factam
dicunt; tamen unum Christum, unum Filium, unum
Dominum confitentur aperte factum [(Ibid., cap. 34)] . »
Et in sequentibus concordans aliquatenus tomo
papae Leonis Cyrillus, sic dicit: « Sunt aliquae vocum
maxime Deo decibiles, aliquae vero sic rursus
hominem condecentes; aliae autem quemdam ordinem
obtinent: ostendentes Filium Deum existentem et
hominem simul. »
Et ibidem: « Quando enim Philippo dicit: Tanto
tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe,
non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? qui
videt me, videt et Patrem [(Joan. XIV, 9)]
. Et, Ego et

Pater unum sumus [(Joan. X, 30)]
, Deo decentissimam
affirmamus vocem. Quando vero Judaicum increpat
populum illud dicens: Si filii Abrahae essetis, opera
utique Abrahae faceretis: nunc autem quaeritis me interficere
hominem, qui veritatem vobis locutus sum: hoc
Abraham non fecit [(Joan. VIII, 39)]
; homini decenter
haec dicta dicimus. » Hujus epistolae sequentia duarum
naturarum probabilem continent expositionem:
cujus tamen, pro hujus operis compendio, omnia ponere
intermisimus necessaria documenta.
Valeriano autem Iconii ita rescripsit: « Universi
Orientales episcopi simul cum domino meo religiosissimo
Antiochenorum episcopo Joanne, per scriptam
manifestamque conditionem clarum constituere universis
quoniam pollutas quidem Nestorii novitates

condemnant, anathematizantque nobiscum, et nullatenus
eas unquam sermone dignantur, sed evangelica
et apostolica sequuntur dogmata, et Patrum confessionem
nullo modo contristant: confessi sunt enim
et ipsi nobiscum quia Dei genitrix sit sancta Virgo,
et non addiderunt quia Christi genitrix sit, sicut inquiunt,
qui Nestorii infelices et respuendas opinatiunculas
curant, sed inquiunt palam unum esse Christum,
et Filium, et Deum ex Deo, ex Patre ante omne saeculum
ineffabiliter genitum Dei Verbum, in ultimis
vero temporibus hunc ipsum etiam ex muliere secundum
carnem, ita ut idem ipse sit simul Deus et homo,
perfectus in deitate, et perfectus in humanitate idem
ipse, et unam esse personam, nullo modo dividentes
in duos filios, aut Christos, aut dominos.
« Si ergo quidam mentientes dicunt, alia quaedam
praeter haec sapere illos, non eis credatur, sed sicut
impostores et fallaces, secundum patrem suum diabolum,
projiciantur, ut non perturbent eos qui recte
ambulare desiderant.
« Si vero et epistolas sibimet componentes quidam
circumferunt, velut ex persona clarorum virorum,
minime oportet praesumere de his. Qui enim semel
scripto confessi sunt fidem, quomodo poterant alteram
scribere, velut ex poenitentia revocati, ut recte
sapere non velint? Alloquere fraternitatem, quae apud
te est, te qui nobiscum sunt in Domino salutant [(Ibid., c. 40)] .
»

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.