PL 68, col. 988

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

Ex hac conclusione epistolae suae, in qua dicit
Cyrillus: « Si vero epistolas sibimet componentes
quidam circumferunt, » etc., probat Hypatius Ephesinorum
episcopus, in collatione quam contra Acephalos
suscepit, jussione Justiniani principis, medio
Strategio comite sacrarum largitionum, in palatii loco,
qui dicitur Heptaconchos, Cyrillum epistolae hic fecisse
mentionem scriptae ad Marim Persam, quam neque
Cyrillus condemnandam judicavit, neque Nestorianam
esse, in ipsa sua notavit epistola.
Et haec sunt quae Cyrillus scripsit in defensionem
Orientalium episcoporum pro duabus unius Christi
naturis: quam quicunque tunc minime receperunt,
hos esse puto auctores Acephalorum, qui neque Cyrillum
habent caput, neque quem sequantur, ostendunt.
Tunc et Evoptius Ptolemaidis Pentapoleos regionis
episcopus, accipiens exemplar litterarum Theodoriti,
qui scripserat contra duodecim capitula Cyrilli, direxit
illud Cyrillo, ut responderet ad ea, et sua capitula
exponeret.
Quod gratissime suscipiens Cyrillus, fecit interpretationem
capitulorum suorum duodecim, addens
expositiones, qua videretur plenam pro eis reddere
rationem.
Itaque Cyrillo suscipiente et defendente fidem
Orientalium episcoporum, et sua capitula exponente,
pax et unitas Ecclesiis reddita est. In qua pace gaudente
Ecclesia, inimicus pacis, aemulus unitatis, non
quievit adversus eam movere vasa sua, et superseminare

zizania.
CAPUT X. De Nestorianorum scandalo et monachis Armeniae. [(Ex epistolis S. Cyrilli et actis 4 et 5 synodi.)]
Nestorii namque sectatores videntes libros illius
blasphemos non posse proferri in publicum, eo quod,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.