PL 68, col. 991

Breviarium causae Nestorianorum et Eutychianorum (Liberatus Carthaginensis), J

[(Fac., lib. I, cap. 1, ex quo emendatus locus.)] .
»
Sed Basilius quidam diaconus sumens tomum
Procli, quem Armeniis scripserat, Alexandriam venit,
et Armeniorum libellos suis libellis annectens,
obtulit Cyrillo ejusdem urbis antistiti.
Quibus, ut ferunt rumores, permotus Cyrillus
quatuor libros scripsit, tres adversus Diodorum et
Theodorum, quasi Nestoriani dogmatis auctores, et
alium de Incarnatione librum, in quibus continentur
antiquorum Patrum incorrupta testimonia, id est, Felicis
papae Romani, Dionysii Corinthiorum episcopi,
et Gregorii mirabilis Θαυματουργοῦ cognominati. Et
licet in eis libris Theodori dicta laudentur contra
Arianos edita, ipsum tamen magistrum Nestorii
fuisse contendunt.
Contra quos catholicae veritatis defensores sic
Acephalis responderunt: « Illos libros non esse Cyrilli,
quoniam testimoniis quae contra mortuos posuisse
in eis dicitur contra viventem Nestorium non
est usus, neque in synodo, neque in aliquibus epistolis; »
unde dicunt « illos nec dictasse Cyrillum, nec
edidisse libros. »
Itaque Basilius diaconus Constantinopolim veniens
libellos composuit, et archiepiscopo Proclo porrexit,
associans cuncta quae antehac Cyrillo archiepiscopo
obtulerat. Proclus vero jam destinaverat tomum
suum Armeniis, in quo tomo nullam facit de Theodoro
reprehensionis mentionem.
Quod cognoscens Basilius, scripsit libellum, in quo
docuit libros Theodori vitandos, sicut Arii et Eunomii

blasphemias: quod quidem prudentibus inconvenienter
eum scripsisse apparet, quoniam Arius
et Eunomius unam in Christo degenerem Patris substantiam
praedicaverunt. Theodorus autem, ut ipsi
accusant, duas e contrario docuit in Christo naturas.
Post haec autem, occasione accepta, surrexerunt
quidam monachi ab Armenia Apollinaris sectatores,
duo vel tres (sicut refert Joannes Antiochenus in
epistola sua) portantes excerpta capitula, ut dicebant,
de libris Theodori Mopsuesteni, vel aliorum sanctorum
Patrum, qui in illo tempore, sicut diximus,
contra Apollinarem scripserant: et intrantes regiam
civitatem, et multorum sordidantes auditum, calliditate
sua omnia perturbabant. Deinde circumeuntes
totius Orientis civitates et universa monasteria, damnanda

esse cum auctoribus clamabant, accusantes
ea Nestoriano sensu fuisse conscripta. « Quia si Nestorius
juste damnatus est, damnentur et ista, dicebant,
cum suis auctoribus. » Et haec agebant, firmare
volentes ea quae Apollinari sunt, qui per unam naturam
Christum nobis consubstantialem non exposuit.
Qui quorumdam utentes patrocinio, terrebant minis
clericos, populos et monachos, qui vitam sectabantur
quietam.
Tunc Joannes Antiochenus, synodo congregata,
tres pro Theodoro Mopsuesteno dictavit epistolas,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.